{v}1{/v}Deus stetit in concílio divíno,{x}
in médio deórum iúdicat.
{v}2{/v}«Usquequo iudicábitis iníque{x}
et fácies peccatórum sumétis?
{v}3{/v}Iudicáte egéno et pupíllo,{x}
húmilem et páuperem iustificáte.
{v}4{/v}Erípite páuperem{x}
et egénum de manu peccatóris liberáte».
{v}5{/v}Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant;{x}
movebúntur ómnia fundaménta terræ.
{v}6{/v}Ego dixi: «Dii estis{x}
et fílii Excélsi omnes».
{v}7{/v}Vos autem sicut hómines moriémini{x}
et sicut unus de princípibus cadétis.
{v}8{/v}Surge, Deus, iúdica terram,{x}
quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.
HTML © Juraj Vidéky