Psalmus {r:Ps}80 (81){/r}
Sollemnis renovatio fœderis
Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis (Hebr 3, 12).

{v}2{/v}Exsultáte Deo adiutóri nostro,{x}

iubiláte Deo Iacob.

{v}3{/v}Súmite psalmum et date týmpanum,{x}

psaltérium iucúndum cum cíthara.

{v}4{/v}Bucináte in neoménia tuba,{x}

in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra.

{v}5{/v}Quia præcéptum in Israel est,{x}

et iudícium Deo Iacob.

{v}6{/v}Testimónium in Ioseph pósuit illud,{+}

cum exíret de terra Ægýpti;{x}

sermónem, quem non nóveram, audívi:

{v}7{/v}«Divérti ab onéribus dorsum eius;{x}

manus eius a cóphino recessérunt.

{v}8{/v}In tribulatióne invocásti me et liberávi te,{+}

exaudívi te in abscóndito tempestátis,{x}

probávi te apud aquam Meríba.

{v}9{/v}Audi, pópulus meus, et contestábor te;{x}

Israel, útinam áudias me!

{v}10{/v}Non erit in te deus aliénus,{x}

neque adorábis deum extráneum.

{v}11{/v}Ego enim sum Dóminus Deus tuus,{+}

qui edúxi te de terra Ægýpti;{x}

diláta os tuum, et implébo illud.

{v}12{/v}Et non audívit pópulus meus vocem meam,{x}

et Israel non inténdit mihi.

{v}13{/v}Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum,{x}

ibunt in adinventiónibus suis.

{v}14{/v}Si pópulus meus audísset me,{x}

Israel si in viis meis ambulásset!

{v}15{/v}In brevi inimícos eórum humiliássem{x}

et super tribulántes eos misíssem manum meam.

{v}16{/v}Inimíci Dómini blandiréntur ei,{x}

et esset sors eórum in sǽcula;

{v}17{/v}et cibárem eos ex ádipe fruménti{x}

et de petra melle saturárem eos».

HTML © Juraj Vidéky