Psalmus {r:Ps}8{/r}
{k:kat-z8.htm}Maiestas Domini et dignitas hominis{/k}
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ ({r}Ef 1, 22{/r}).

{v}2{/v}Dómine, Dóminus noster,{x}

quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,

quóniam eleváta est magnificéntia tua{x}

super cælos.

{v}3{/v}Ex ore infántium et lactántium{+}

perfecísti laudem propter inimícos tuos,{x}

ut déstruas inimícum et ultórem.

{v}4{/v}Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum,{x}

lunam et stellas, quæ tu fundásti,

{v}5{/v}quid est homo, quod memor es eius,{x}

aut fílius hóminis quóniam vísitas eum?

{v}6{/v}Minuísti eum paulo minus ab ángelis,{+}

glória et honóre coronásti eum{x}

{v}7{/v}et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Omnia subiecísti sub pédibus eius,{+}

{v}8{/v}oves et boves univérsas,{x}

ínsuper et pécora campi,

{v}9{/v}vólucres cæli et pisces maris,{x}

quæcúmque perámbulant sémitas maris.

{v}10{/v}Dómine, Dóminus noster,{x}

quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

HTML © Juraj Vidéky