Psalmus {r:Ps}78 (79), 1-5. 8-11. 13{/r}
Super Ierusalem lamentatio
Si cognovisses et tu … quæ ad pacem tibi! (Lc 19, 42).

{v}1{/v}Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam,{+}

polluérunt templum sanctum tuum,{x}

posuérunt Ierúsalem in ruínas.

{v}2{/v}Dedérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli,{x}

carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.

{v}3{/v}Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem,{x}

et non erat qui sepelíret.

{v}4{/v}Facti sumus oppróbrium vicínis nostris,{x}

subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.

{v}5{/v}Usquequo, Dómine?{+}

Irascéris in finem?{x}

Accendétur velut ignis zelus tuus?

{full-text}

[{v}6{/v}Effúnde iram tuam in gentes, quæ te non novérunt,{x}

et in regna, quæ nomen tuum non invocavérunt,

{v}7{/v}quia comedérunt Iacob{x}

et sedem eius desolavérunt.]

{/full-text}

{v}8{/v}Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum,{+}

cito antícipent nos misericórdiæ tuæ,{x}

quia páuperes facti sumus nimis.

{v}9{/v}Adiuva nos, Deus salutáris nostri,{x}

propter glóriam nóminis tui et líbera nos;

et propítius esto peccátis nostris{x}

propter nomen tuum.

{v}10{/v}Quare dicent in géntibus: «Ubi est Deus eórum?».{+}

Innotéscat in natiónibus coram óculis nostris{x}

últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est.

{v}11{/v}Intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum;{+}

secúndum magnitúdinem bráchii tui{x}

supérstites relínque fílios mortis.

{full-text}

[{v}12{/v}Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum,{x}

impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine.]

{/full-text}

{v}13{/v}Nos autem, pópulus tuus et oves páscuæ tuæ,{x}

confitébimur tibi in sǽculum:

in generatiónem et generatiónem{x}

annuntiábimus laudem tuam.

HTML © Juraj Vidéky