Psalmus {r:Ps}75 (76){/r}
Gratiarum actio pro victoria
Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli (Mt 24, 30).
I

{v}2{/v}Notus in Iudǽa Deus,{x}

in Israel magnum nomen eius.

{v}3{/v}Et est in Salem tabernáculum eius,{x}

et habitátio eius in Sion.

{v}4{/v}Ibi confrégit coruscatiónes arcus,{x}

scutum, gládium et bellum.

{v}5{/v}Illúminans tu, Mirábilis,{x}

a móntibus direptiónis.

{v}6{/v}Spoliáti sunt poténtes corde,{+}

dormiérunt somnum suum,{x}

et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

{v}7{/v}Ab increpatióne tua, Deus Iacob,{x}

dormitavérunt auríga et equus.

II

{v}8{/v}Tu terríbilis es, et quis resístet tibi?{x}

Ex tunc ira tua.

{v}9{/v}De cælo audítum fecísti iudícium;{x}

terra trémuit et quiévit,

{v}10{/v}cum exsúrgeret in iudícium Deus,{x}

ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.

{v}11{/v}Quóniam furor hóminis confitébitur tibi,{x}

et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

{v}12{/v}Vovéte et réddite Dómino Deo vestro;{x}

omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

{v}13{/v}ei, qui aufert spíritum príncipum,{x}

terríbili apud reges terræ.

HTML © Juraj Vidéky