Psalmus {r:Ps}74 (75){/r}
Dominus summus iudex
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles (Lc 1, 52).

{v}2{/v}Confitébimur tibi, Deus;{+}

confitébimur et invocábimus nomen tuum:{x}

narrábimus mirabília tua.

{v}3{/v}Cum statúero tempus,{x}

ego iustítias iudicábo.

{v}4{/v}Si liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea,{x}

ego confirmávi colúmnas eius.

{v}5{/v}Dixi gloriántibus: «Nolíte gloriári!»{x}

et delinquéntibus: «Nolíte exaltáre cornu!

{v}6{/v}Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum;{x}

nolíte loqui advérsus Deum protérva».

{v}7{/v}Quia neque ab oriénte neque ab occidénte{x}

neque a desértis exaltátio.

{v}8{/v}Quóniam Deus iudex est:{x}

hunc humíliat et hunc exáltat.

{v}9{/v}Quia calix in manu Dómini{x}

vini meri plenus misto.

Et inclinávit ex hoc in hoc;{+}

verúmtamen usque ad fæces epotábunt,{x}

bibent omnes peccatóres terræ.

{v}10{/v}Ego autem annuntiábo in sǽculum,{x}

cantábo Deo Iacob.

{v}11{/v}Et ómnia córnua peccatórum confríngam,{x}

et exaltabúntur córnua iusti.

HTML © Juraj Vidéky