Psalmus {r:Ps}72 (73){/r}
Cur iustus vexetur
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me (Mt 11, 6).
I

{v}1{/v}Quam bonus rectis est Deus,{x}

Deus his, qui mundo sunt corde!

{v}2{/v}Mei autem pæne moti sunt pedes,{x}

pæne effúsi sunt gressus mei,

{v}3{/v}quia zelávi super gloriántes,{x}

pacem peccatórum videns.

{v}4{/v}Quia non sunt eis impediménta,{x}

sanus et pinguis est venter eórum.

{v}5{/v}In labóre mortálium non sunt{x}

et cum homínibus non flagellántur.

{v}6{/v}Ideo quasi torques est eis supérbia,{x}

et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

{v}7{/v}Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum,{x}

erúmpunt cogitatiónes cordis.

{v}8{/v}Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam,{x}

iniquitátem ab excélso locúti sunt.

{v}9{/v}Posuérunt in cælo os suum,{x}

et lingua eórum transívit in terra.

{v}10{/v}Ideo in alto sedent,{x}

et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

{v}11{/v}Et dixérunt: «Quómodo scit Deus,{x}

et si est sciéntia in Excélso?».

{v}12{/v}Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo{x}

multiplicavérunt divítias.

II

{v}13{/v}Et dixi: «Ergo sine causa mundávi cor meum{x}

et lavi in innocéntia manus meas;

{v}14{/v}et fui flagellátus tota die,{x}

et castigátio mea in matutínis».

{v}15{/v}Si dixíssem: «Loquar ut illi»,{x}

ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

{v}16{/v}Et cogitábam, ut cognóscerem hoc;{x}

labor erat in óculis meis,

{v}17{/v}donec intrávi in sanctuárium Dei{x}

et intelléxi novíssima eórum.

{v}18{/v}Verúmtamen in lúbrico posuísti eos,{x}

deiecísti eos in ruínas.

{v}19{/v}Quómodo facti sunt in desolatiónem!{x}

Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

{v}20{/v}Velut sómnium evigilántis, Dómine,{x}

surgens imáginem ipsórum contémnes.

III

{v}21{/v}Quia exacerbátum est cor meum,{x}

et renes mei compúncti sunt;

{v}22{/v}et ego insípiens factus sum et nescívi:{x}

ut iuméntum factus sum apud te.

{v}23{/v}Ego autem semper tecum;{x}

tenuísti manum déxteram meam.

{v}24{/v}In consílio tuo dedúces me{x}

et póstea cum glória suscípies me.

{v}25{/v}Quis enim mihi est in cælo?{x}

Et tecum nihil vólui super terram.

{v}26{/v}Defécit caro mea et cor meum;{x}

Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

{v}27{/v}Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt,{x}

perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

{v}28{/v}Mihi autem adhærére Deo bonum est,{x}

pónere in Dómino Deo spem meam,

ut annúntiem omnes operatiónes tuas{x}

in portis fíliæ Sion.

HTML © Juraj Vidéky