{v}2{/v}Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius;{x}
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
{v}3{/v}Sicut dissipátur fumus, tu díssipas;{+}
sicut fluit cera a fácie ignis,{x}
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
{v}4{/v}Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei{x}
et delecténtur in lætítia.
{v}5{/v}Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius;{+}
iter fácite ei, qui fertur super nubes:{x}
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius;{+}
{v}6{/v}pater orphanórum et iudex viduárum,{x}
Deus in habitáculo sancto suo.
{v}7{/v}Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo,{+}
qui edúcit vinctos in prosperitátem;{x}
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra.
{v}8{/v}Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui,{x}
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
{v}9{/v}étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai,{x}
a fácie Dei Israel.
{v}10{/v}Plúviam voluntáriam effundébas, Deus;{x}
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
{v}11{/v}Animália tua habitábant in ea,{x}
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
{v}12{/v}Dóminus dat verbum;{x}
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
{v}13{/v}«Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt,{x}
et spécies domus dívidit spólia.
{v}14{/v}Et vos dormítis inter médias caulas:{x}
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
{v}15{/v}Dum dispérgit Omnípotens reges super eam,{x}
nive dealbátur Selmon».
{v}16{/v}Mons Dei mons Basan,{x}
mons cacúminum mons Basan.
{v}17{/v}Ut quid invidétis, montes cacúminum,{+}
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre?{x}
Etenim Dóminus habitábit in finem.
{v}18{/v}Currus Dei decem mília mílium:{x}
Dóminus venit de Sínai in sancta.
{v}19{/v}Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem;{+}
accepísti in donum hómines,{x}
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum.
{v}20{/v}Benedíctus Dóminus die cotídie;{x}
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
{v}21{/v}Deus noster, Deus ad salvándum;{x}
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
{v}22{/v}Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum,{x}
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis.
{v}23{/v}Dixit Dóminus: «Ex Basan redúcam,{x}
redúcam de profúndo maris,
{v}24{/v}ut intingátur pes tuus in sánguine,{x}
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat».
{v}25{/v}Vidérunt ingréssus tuos, Deus,{x}
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
{v}26{/v}Præcédunt cantóres,{+}
postrémi véniunt psalléntes,{x}
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
{v}27{/v}«In ecclésiis benedícite Deo,{x}
Dómino, vos de fóntibus Israel».
{v}28{/v}Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos,{+}
príncipes Iudæ cum turma sua,{x}
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali.
{v}29{/v}Manda, Deus, virtúti tuæ;{x}
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
{v}30{/v}A templo tuo in Ierúsalem{x}
tibi áfferent reges múnera.
{v}31{/v}Increpa feram arúndinis,{+}
congregatiónem taurórum in vítulis populórum,{x}
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt.{+}
{v}32{/v}Vénient optimátes ex Ægýpto,{x}
Æthiópia prævéniet manus suas Deo.
{v}33{/v}Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino,{+}
psállite Deo, {v}34{/v}qui fertur super cælum cæli ad oriéntem;{x}
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis.
{v}35{/v}Tribúite virtútem Deo.{+}
Super Israel magnificéntia eius{x}
et virtus eius in núbibus.
{v}36{/v}Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo!{+}
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.{x}
Benedíctus Deus!
HTML © Juraj Vidéky