Psalmus {r:Ps}65 (66), 1-12{/r}
Psalmus {r:Ps}65 (66){/r}
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius).
I

{v}1{/v}Iubiláte Deo, omnis terra,{+}

{v}2{/v}psalmum dícite glóriæ nóminis eius,{x}

glorificáte laudem eius.

{v}3{/v}Dícite Deo: «Quam terribília sunt ópera tua.{x}

Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

{v}4{/v}Omnis terra adóret te et psallat tibi,{x}

psalmum dicat nómini tuo».

{v}5{/v}Veníte et vidéte ópera Dei,{x}

terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

{v}6{/v}Convértit mare in áridam,{+}

et in flúmine pertransíbunt pede;{x}

ibi lætábimur in ipso.

{v}7{/v}Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum,{+}

óculi eius super gentes respíciunt;{x}

rebélles non exalténtur in semetípsis.

{v}8{/v}Benedícite, gentes, Deum nostrum,{x}

et audítam fácite vocem laudis eius;

{v}9{/v}qui pósuit ánimam nostram ad vitam{x}

et non dedit in commotiónem pedes nostros.

{v}10{/v}Quóniam probásti nos, Deus;{x}

igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

{v}11{/v}Induxísti nos in láqueum,{x}

posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

{v}12{/v}Imposuísti hómines super cápita nostra,{+}

transívimus per ignem et aquam,{x}

et eduxísti nos in refrigérium.

II

{v}13{/v}Introíbo in domum tuam in holocáustis;{x}

reddam tibi vota mea,

{v}14{/v}quæ protulérunt lábia mea,{x}

et locútum est os meum in tribulatióne mea.

{v}15{/v}Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum,{x}

ófferam tibi boves cum hircis.

{v}16{/v}Veníte, audíte,{+}

et narrábo, omnes, qui timétis Deum,{x}

quanta fecit ánimæ meæ.

{v}17{/v}Ad ipsum ore meo clamávi{x}

et exaltávi in lingua mea.

{v}18{/v}Iniquitátem si aspéxi in corde meo,{x}

non exáudiet Dóminus.

{v}19{/v}Proptérea exaudívit Deus,{x}

atténdit voci deprecatiónis meæ.

{v}20{/v}Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam{x}

et misericórdiam suam a me.

HTML © Juraj Vidéky