Psalmus {r:Ps}62 (63), 2-9{/r}
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

{v}2{/v}Deus, Deus meus es tu,{x}

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea,{x}

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa,{+}

{v}3{/v}sic in sancto appárui tibi,{x}

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

{v}4{/v}Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas,{x}

lábia mea laudábunt te.

{v}5{/v}Sic benedícam te in vita mea{x}

et in nómine tuo levábo manus meas.

{v}6{/v}Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea,{x}

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

{v}7{/v}Cum memor ero tui super stratum meum,{x}

in matutínis meditábor de te,

{v}8{/v}quia fuísti adiútor meus,{x}

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

{v}9{/v}Adhǽsit ánima mea post te,{x}

me suscépit déxtera tua.

{full-text}

[{v}10{/v}Ipsi vero in ruínam quæsiérunt ánimam meam,{x}

introíbunt in inferióra terræ,

{v}11{/v}tradéntur in potestátem gládii,{x}

partes vúlpium erunt.

{v}12{/v}Rex vero lætábitur in Deo;{+}

gloriabúntur omnes, qui iurant in eo,{x}

quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.]

{/full-text}

HTML © Juraj Vidéky