{v}2{/v}In Deo tantum quiésce, ánima mea,{x}
ab ipso enim salutáre meum.
{v}3{/v}Verúmtamen ipse refúgium meum et salutáre meum,{x}
præsídium meum, non movébor ámplius.
{v}4{/v}Quoúsque irrúitis in hóminem,{+}
contúnditis univérsi vos{x}
tamquam paríetem inclinátum et macériam depúlsam?
{v}5{/v}Verúmtamen de excélso suo cogitavérunt depéllere;{+}
delectabántur mendácio.{x}
Ore suo benedicébant et corde suo maledicébant.
{v}6{/v}In Deo tantum quiésce, ánima mea,{x}
quóniam ab ipso patiéntia mea.
{v}7{/v}Verúmtamen ipse Deus meus et salutáre meum,{x}
præsídium meum, non movébor.
{v}8{/v}In Deo salutáre meum et glória mea;{x}
Deus fortitúdinis meæ, et refúgium meum in Deo est.
{v}9{/v}Speráte in eo, omnis congregátio pópuli,{+}
effúndite coram illo corda vestra;{x}
Deus refúgium nobis.
{v}10{/v}Verúmtamen vánitas fílii Adam,{x}
mendácium fílii hóminum.
In statéram si conscéndant,{x}
super fumum leves sunt omnes.
{v}11{/v}Nolíte speráre in violéntia{+}
et in rapína nolíte décipi;{x}
divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
{v}12{/v}Semel locútus est Deus,{x}
duo hæc audívi:
quia potéstas Deo est,{+}
{v}13{/v}et tibi, Dómine, misericórdia;{x}
quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.
HTML © Juraj Vidéky