Psalmus {r:Ps}58 (59), 2-5. 10-11. 17-18{/r}
Adversus insurgentes oratio
Hæ voces Salvatoris pietatem erga Patrem suum omnes edoceant (Eusebius Cæsariensis).

{v}2{/v}Eripe me de inimícis meis, Deus meus,{x}

et ab insurgéntibus in me prótege me.

{v}3{/v}Eripe me de operántibus iniquitátem{x}

et de viris sánguinum salva me.

{v}4{/v}Quia ecce insidiáti sunt ánimæ meæ,{x}

irruérunt in me fortes.

{v}5{/v}Neque delíctum, neque peccátum in me est, Dómine;{x}

sine iniquitáte mea currunt et præparántur.

Exsúrge in occúrsum meum et vide;{+}

{full-text}

[{v}6{/v}et tu, Dómine, Deus virtútum,{x}

Deus Israel,

evígila ad visitándas omnes gentes;{x}

non misereáris omnibus, qui infidéliter operántur.

{v}7{/v}Reverténtur ad vésperam et latrábunt ut canes{x}

et circuíbunt civitátem.

{v}8{/v}Ecce eructábunt ore suo,{x}

et gládius in lábiis eórum: «Quis enim audit?».

{v}9{/v}Et tu, Dómine, deridébis eos,{x}

subsannábis omnes gentes.]

{/full-text}

{v}10{/v}fortitúdo mea, tibi atténdam;{x}

quia, Deus, præsídium meum es.

{v}11{/v}Deus meus, misericórdia eius prævéniet me.{x}

Deus fáciet ut despíciam inimícos meos.

{full-text}

[{v}12{/v}Ne occídas eos, ne quando obliviscátur pópulus meus;{+}

dispérge illos in virtúte tua{x}

et prostérne eos, protéctor meus, Dómine.

{v}13{/v}Peccátum oris eórum, sermo labiórum ipsórum,{+}

et comprehendántur in supérbia sua.{x}

Propter exsecratiónem et mendácium, quod loquúntur,

{v}14{/v}consúme eos in furóre,{+}

consúme, et non erunt;{x}

et scient quia Deus dominábitur Iacob et fínium terræ.

{v}15{/v}Reverténtur ad vésperam et latrábunt ut canes{x}

et circuíbunt civitátem.

{v}16{/v}Ipsi errábunt ad manducándum;{x}

si vero non fúerint saturáti, murmurábunt.]

{/full-text}

{v}17{/v}Ego autem cantábo fortitúdinem tuam{x}

et exsultábo mane misericórdiam tuam,

quia factus es præsídium meum{x}

et refúgium meum in die tribulatiónis meæ.

{v}18{/v}Fortitúdo mea, tibi psallam,{+}

quia, Deus, præsídium meum es:{x}

Deus meus misericórdia mea.

HTML © Juraj Vidéky