{v}2{/v}Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam{+}
et ne abscondáris a deprecatióne mea;{x}
{v}3{/v}inténde mihi et exáudi me.
Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum{x}
{v}4{/v}a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem{x}
et in ira molésti erant mihi.
{v}5{/v}Cor meum torquétur intra me,{x}
et formído mortis cécidit super me.
{v}6{/v}Timor et tremor venérunt super me,{x}
et contéxit me pavor.
{v}7{/v}Et dixi: «Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ,{x}
et volábo et requiéscam?
{v}8{/v}Ecce elongábo fúgiens{x}
et manébo in solitúdine.
{v}9{/v}Exspectábo eum, qui salvum me fáciat{x}
a spíritu procéllæ et tempestáte».
{v}10{/v}Díssipa, Dómine, dívide linguas eórum,{x}
quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.
{v}11{/v}Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius,{+}
{v}12{/v}iníquitas et labor et insídiæ in médio eius;{x}
et non defécit de platéis eius frauduléntia et dolus.
{v}13{/v}Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi,{x}
sustinuíssem útique;
et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset,{x}
abscondíssem me fórsitan ab eo.
{v}14{/v}Tu vero, homo coæquális meus,{x}
familiáris meus et notus meus,
{v}15{/v}qui simul habúimus dulce consórtium:{x}
in domo Dei ambulávimus in concúrsu.
{full-text}{/full-text-soft} {full-text}
{/full-text-soft} {full-text-soft} [{v}16{/v}Véniat mors super illos,{x}
et descéndant in inférnum vivéntes,
quóniam nequítiæ in habitáculis eórum,{x}
{/full-text-soft} {full-text-soft}{/full-text-soft} {full-text-soft}
{/full-text-soft} {full-text-soft} in médio eórum.]
{/full-text}
{v}17{/v}Ego autem ad Deum clamábo,{x}
et Dóminus salvábit me.
{v}18{/v}Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam,{x}
et exáudiet vocem meam.
{v}19{/v}Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me,{x}
quóniam in multis sunt advérsum me.
{v}20{/v}Exáudiet Deus et humiliábit illos,{x}
qui est ante sǽcula.
Non enim est illis commutátio,{x}
et non timuérunt Deum.
{v}21{/v}Exténdit manum suam in sócios;{x}
contaminávit fœdus suum.
{v}22{/v}Lene super butýrum est os eius,{x}
pugna autem cor illíus:
mollíti sunt sermónes eius super óleum,{x}
et ipsi sunt gládii destrícti.
{v}23{/v}Iacta super Dóminum curam tuam,{+}
et ipse te enútriet;{x}
non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.
{v}24{/v}Tu vero, Deus, dedúces eos{x}
in púteum intéritus.
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos;{x}
ego autem sperábo in te, Dómine.
HTML © Juraj Vidéky