Psalmus {r:Ps}51 (52){/r}
Contra calumniatorem
Qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor 1, 31).

{v}3{/v}Quid gloriáris in malítia,{x}

qui potens es iniquitáte?

{v}4{/v}Tota die insídias cogitásti;{x}

lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

{v}5{/v}Dilexísti malítiam super benignitátem,{+}

mendácium magis quam loqui æquitátem.{x}

{v}6{/v}Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa.

{v}7{/v}Proptérea Deus déstruet te in finem;{+}

evéllet te et emigrábit te de tabernáculo{x}

et radícem tuam de terra vivéntium.

{v}8{/v}Vidébunt iusti et timébunt{x}

et super eum ridébunt:

{v}9{/v}«Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum,{+}

sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum{x}

et præváluit in insídiis suis».

{v}10{/v}Ego autem sicut virens olíva in domo Dei.{+}

Sperávi in misericórdia Dei{x}

in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

{v}11{/v}Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti;{+}

et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est,{x}

in conspéctu sanctórum tuórum.

HTML © Juraj Vidéky