Psalmus {r:Ps}49 (50){/r}
Vera in Dominum pietas
Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
I

{v}1{/v}Deus deórum Dóminus locútus est{x}

et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

{v}2{/v}Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit,{x}

{v}3{/v}Deus noster véniet et non silébit:

ignis consúmens est in conspéctu eius{x}

et in circúitu eius tempéstas válida.

{v}4{/v}Advocábit cælum desúrsum{x}

et terram discérnere pópulum suum:

{v}5{/v}«Congregáte mihi sanctos meos,{x}

qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício».

{v}6{/v}Et annuntiábunt cæli iustítiam eius,{x}

quóniam Deus iudex est.

II

{v}7{/v}«Audi, pópulus meus, et loquar;{+}

Israel, et testificábor advérsum te:{x}

Deus, Deus tuus ego sum.

{v}8{/v}Non in sacrifíciis tuis árguam te;{x}

holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

{v}9{/v}Non accípiam de domo tua vítulos,{x}

neque de grégibus tuis hircos.

{v}10{/v}Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum,{x}

iumentórum mille in móntibus.

{v}11{/v}Cognóvi ómnia volatília cæli,{x}

et, quod movétur in agro, meum est.

{v}12{/v}Si esuríero non dicam tibi;{x}

meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.

{v}13{/v}Numquid manducábo carnes taurórum{x}

aut sánguinem hircórum potábo?

{v}14{/v}Immola Deo sacrifícium laudis{x}

et redde Altíssimo vota tua;

{v}15{/v}et ínvoca me in die tribulatiónis:{x}

éruam te, et honorificábis me».

III

{v}16{/v}Peccatóri autem dixit Deus:{+}

«Quare tu enárras præcépta mea{x}

et assúmis testaméntum meum in os tuum?

{v}17{/v}Tu vero odísti disciplínam{x}

et proiecísti sermónes meos retrórsum.

{v}18{/v}Si vidébas furem, currébas cum eo;{x}

et cum adúlteris erat pórtio tua.

{v}19{/v}Os tuum dimittébas ad malítiam,{x}

et lingua tua concinnábat dolos.

{v}20{/v}Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris{x}

et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

{v}21{/v}Hæc fecísti, et tácui.{+}

Existimásti quod eram tui símilis.{x}

Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.

{v}22{/v}Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum,{x}

nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

{v}23{/v}Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me,{x}

et, qui immaculátus est in via,

osténdam illi salutáre Dei».

HTML © Juraj Vidéky