Psalmus {r:Ps}47 (48){/r}
Gratiarum actio pro populi salute
Sustulit me in spiritu super montem magnum … et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem (Ap 21, 10).

{v}2{/v}Magnus Dóminus et laudábilis nimis{x}

in civitáte Dei nostri.

{v}3{/v}Mons sanctus eius collis speciósus,{x}

exsultátio univérsæ terræ.

Mons Sion, extréma aquilónis,{x}

cívitas regis magni.

{v}4{/v}Deus in dómibus eius notus{x}

factus est ut refúgium.

{v}5{/v}Quóniam ecce reges congregáti sunt,{x}

convenérunt in unum.

{v}6{/v}Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt,{x}

conturbáti sunt, diffugérunt;

{v}7{/v}illic tremor apprehéndit eos,{x}

dolóres ut parturiéntis.

{v}8{/v}In spíritu oriéntis{x}

cónteres naves Tharsis.

{v}9{/v}Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum,{+}

in civitáte Dei nostri;{x}

Deus fundávit eam in ætérnum.

{v}10{/v}Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam{x}

in médio templi tui.

{v}11{/v}Secúndum nomen tuum, Deus,{+}

sic et laus tua in fines terræ;{x}

iustítia plena est déxtera tua.

{v}12{/v}Lætétur mons Sion,{+}

et exsúltent fíliæ Iudæ{x}

propter iudícia tua.

{v}13{/v}Circúmdate Sion et complectímini eam,{x}

numeráte turres eius.

{v}14{/v}Pónite corda vestra in virtúte eius{+}

et percúrrite domos eius,{x}

ut enarrétis in progénie áltera.

{v}15{/v}Quóniam hic est Deus, Deus noster{+}

in ætérnum et in sǽculum sǽculi;{x}

ipse ducet nos in sǽcula.

HTML © Juraj Vidéky