Psalmus {r:Ps}45 (46){/r}
Deus refugium et virtus
Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus (Mt 1, 23).

{v}2{/v}Deus est nobis refúgium et virtus,{x}

adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.

{v}3{/v}Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra,{x}

et transferéntur montes in cor maris.

{v}4{/v}Fremant et intuméscant aquæ eius,{x}

conturbéntur montes in elatióne eius.

{v}5{/v}Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei,{x}

sancta tabernácula Altíssimi.

{v}6{/v}Deus in médio eius, non commovébitur;{x}

adiuvábit eam Deus mane dilúculo.

{v}7{/v}Fremuérunt gentes, commóta sunt regna;{x}

dedit vocem suam, liquefácta est terra.

{v}8{/v}Dóminus virtútum nobíscum,{x}

refúgium nobis Deus Iacob.

{v}9{/v}Veníte et vidéte ópera Dómini,{x}

quæ pósuit prodígia super terram.

Auferet bella usque ad finem terræ,{+}

{v}10{/v}arcum cónteret et confrínget arma{x}

et scuta combúret igne.

{v}11{/v}Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus:{x}

exaltábor in géntibus et exaltábor in terra.

{v}12{/v}Dóminus virtútum nobíscum,{x}

refúgium nobis Deus Iacob.

HTML © Juraj Vidéky