Psalmus {r:Ps}43 (44){/r}
Populi calamitates
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8, 37).
I

{v}2{/v}Deus, áuribus nostris audívimus;{+}

patres nostri annuntiavérunt nobis{x}

opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

{v}3{/v}Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos,{x}

afflixísti pópulos et dilatásti eos.

{v}4{/v}Nec enim in gládio suo possedérunt terram,{x}

et bráchium eórum non salvávit eos;

sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui,{x}

quóniam complacuísti in eis.

{v}5{/v}Tu es rex meus et Deus meus,{x}

qui mandas salútes Iacob.

{v}6{/v}In te inimícos nostros proiécimus,{x}

et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos.

{v}7{/v}Non enim in arcu meo sperábo,{x}

et gládius meus non salvábit me.

{v}8{/v}Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos{x}

et odiéntes nos confudísti.

{v}9{/v}In Deo gloriábimur tota die{x}

et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

II

{v}10{/v}Nunc autem reppulísti et confudísti nos{x}

et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

{v}11{/v}Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris,{x}

et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

{v}12{/v}Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum{x}

et in géntibus dispersísti nos.

{v}13{/v}Vendidísti pópulum tuum sine lucro,{x}

nec dítior factus es in commutatióne eórum.

{v}14{/v}Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris,{x}

subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

{v}15{/v}Posuísti nos similitúdinem in géntibus,{x}

commotiónem cápitis in pópulis.

{v}16{/v}Tota die verecúndia mea contra me est,{x}

et confúsio faciéi meæ coopéruit me

{v}17{/v}a voce exprobrántis et obloquéntis,{x}

a fácie inimíci et ultóris.

III

{v}18{/v}Hæc ómnia venérunt super nos,{+}

nec oblíti sumus te;{x}

et iníque non égimus in testaméntum tuum.

{v}19{/v}Et non recéssit retro cor nostrum,{x}

nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

{v}20{/v}sed humiliásti nos in loco vúlpium{x}

et operuísti nos umbra mortis.

{v}21{/v}Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri{x}

et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

{v}22{/v}nonne Deus requíret ista?{x}

Ipse enim novit abscóndita cordis.

{v}23{/v}Quóniam propter te mortificámur tota die,{x}

æstimáti sumus sicut oves occisiónis.

{v}24{/v}Evígila quare obdórmis, Dómine?{x}

Exsúrge et ne repéllas in finem.

{v}25{/v}Quare fáciem tuam avértis,{x}

oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

{v}26{/v}Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra,{x}

conglutinátus est in terra venter noster.

Exsúrge, Dómine, ádiuva nos{x}

et rédime nos propter misericórdiam tuam.

HTML © Juraj Vidéky