Psalmus {r:Ps}40 (41){/r}
Infirmi oratio
Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum (Mc 14, 18).

Beátus, qui intéllegit de egéno,{x}

in die mala liberábit eum Dóminus.

Dóminus servábit eum et vivificábit eum{+}

et beátum fáciet eum in terra{x}

et non tradet eum in ánimam inimicórum eius.

Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius;{x}

univérsum stratum eius versábis in infirmitáte eius.

Ego dixi: «Dómine, miserére mei;{x}

sana ánimam meam, quia peccávi tibi».

Inimíci mei dixérunt mala mihi:{x}

«Quando moriétur, et períbit nomen eius?».

Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur;{+}

cor eius congregábat iniquitátem sibi,{x}

egrediebátur foras et detrahébat.

Simul advérsum me susurrábant omnes inimíci mei;{x}

advérsum me cogitábant mala mihi:

«Malefícium effúsum est in eo;{x}

et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat».

Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi,{x}

qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum.

Tu autem, Dómine, miserére mei{x}

et resúscita me, et retríbuam eis.

In hoc cognóvi quóniam voluísti me,{x}

quia non gaudébit inimícus meus super me;

me autem propter innocéntiam suscepísti{x}

et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.

Benedíctus Dóminus Deus Israel{x}

a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat.

HTML © Juraj Vidéky