{v}2{/v}Dixi: «Custódiam vias meas,{x}
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam,{x}
donec consístit peccátor advérsum me».
{v}3{/v}Tacens obmútui et sílui absque ullo bono,{x}
et dolor meus renovátus est.
{v}4{/v}Concáluit cor meum intra me,{x}
et in meditatióne mea exársit ignis.
{v}5{/v}Locútus sum in lingua mea:{x}
«Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est,{x}
ut sciam quam brevis sit vita mea».
{v}6{/v}Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos,{x}
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est.{x}
{v}7{/v}Etenim ut imágo pertránsit homo.
Etenim vánitas est et concitátur;{x}
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
{v}8{/v}Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine?{x}
Spes mea apud te est.
{v}9{/v}Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me,{x}
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
{v}10{/v}Obmútui et non apériam os meum,{x}
quóniam tu fecísti.
{v}11{/v}Amove a me plagas tuas:{x}
ab ictu manus tuæ ego deféci.
{v}12{/v}In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem,{+}
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius.{x}
Etenim vánitas omnis homo.
{v}13{/v}Exáudi oratiónem meam, Dómine,{x}
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas,{+}
quóniam ádvena ego sum apud te,{x}
peregrínus sicut omnes patres mei.
{v}14{/v}Avértere a me, ut refrígerer,{x}
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
HTML © Juraj Vidéky