Psalmus {r:Ps}37 (38){/r}
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti
Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23, 49).
I

{v}2{/v}Dómine, ne in furóre tuo árguas me,{x}

neque in ira tua corrípias me,

{v}3{/v}quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi,{x}

et descéndit super me manus tua.

{v}4{/v}Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ,{x}

non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

{v}5{/v}Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum{x}

et sicut onus grave gravant me nimis.

II

{v}6{/v}Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei{x}

a fácie insipiéntiæ meæ.

{v}7{/v}Inclinátus sum et incurvátus nimis;{x}

tota die contristátus ingrediébar.

{v}8{/v}Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus,{x}

et non est sánitas in carne mea.

{v}9{/v}Afflíctus sum et humiliátus sum nimis,{x}

rugiébam a gémitu cordis mei.

{v}10{/v}Dómine, ante te omne desidérium meum,{x}

et gémitus meus a te non est abscónditus.

{v}11{/v}Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea,{x}

et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.

{v}12{/v}Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt,{x}

et propínqui mei de longe stetérunt.

{v}13{/v}Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam,{+}

et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias{x}

et dolos tota die meditabántur.

III

{v}14{/v}Ego autem tamquam surdus non audiébam{x}

et sicut mutus non apériens os suum;

{v}15{/v}et factus sum sicut homo non áudiens{x}

et non habens in ore suo redargutiónes.

{v}16{/v}Quóniam in te, Dómine, sperávi,{x}

tu exáudies, Dómine Deus meus.

{v}17{/v}Quia dixi: «Nequándo supergáudeant mihi;{x}

dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me».

{v}18{/v}Quóniam ego in lapsum parátus sum,{x}

et dolor meus in conspéctu meo semper.

{v}19{/v}Quóniam iniquitátem meam annuntiábo{x}

et sollícitus sum de peccáto meo.

{v}20{/v}Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt,{x}

et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

{v}21{/v}Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi{x}

pro eo quod sequébar bonitátem.

{v}22{/v}Ne derelínquas me, Dómine;{x}

Deus meus, ne discésseris a me.

{v}23{/v}Festína in adiutórium meum,{x}

Dómine, salus mea.

HTML © Juraj Vidéky