Psalmus {r:Ps}36 (37){/r}
Sors malorum et iustorum
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mt 5, 5).
I

{v}1{/v}Noli æmulári in malignántibus,{x}

neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

{v}2{/v}quóniam tamquam fenum velóciter aréscent{x}

et quemádmodum herba virens décident.

{v}3{/v}Spera in Dómino et fac bonitátem,{x}

et inhabitábis terram et pascéris in fide.

{v}4{/v}Delectáre in Dómino,{x}

et dabit tibi petitiónes cordis tui.

{v}5{/v}Commítte Dómino viam tuam et spera in eo,{x}

et ipse fáciet;

{v}6{/v}et edúcet quasi lumen iustítiam tuam{x}

et iudícium tuum tamquam merídiem.

{v}7{/v}Quiésce in Dómino et exspécta eum;{+}

noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua,{x}

in hómine, qui molítur insídias.

{v}8{/v}Désine ab ira et derelínque furórem,{x}

noli æmulári, quod vertit ad malum,

{v}9{/v}quóniam qui malignántur, exterminabúntur,{x}

sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram.

{v}10{/v}Et adhuc pusíllum et non erit peccátor,{x}

et quæres locum eius et non invénies.

{v}11{/v}Mansuéti autem hereditábunt terram{x}

et delectabúntur in multitúdine pacis.

II

{v}12{/v}Insidiábitur peccátor iusto{x}

et stridébit super eum déntibus suis.

{v}13{/v}Dóminus autem irridébit eum,{x}

quóniam próspicit quod véniet dies eius.

{v}14{/v}Gládium evaginavérunt peccatóres,{x}

intendérunt arcum suum,

ut deíciant páuperem et ínopem,{x}

ut trucídent recte ambulántes in via.

{v}15{/v}Gládius eórum intrábit in corda ipsórum,{x}

et arcus eórum confringétur.

{v}16{/v}Mélius est módicum iusto{x}

super divítias peccatórum multas,

{v}17{/v}quóniam bráchia peccatórum conteréntur,{x}

confírmat autem iustos Dóminus.

{v}18{/v}Novit Dóminus dies immaculatórum,{x}

et heréditas eórum in ætérnum erit.

{v}19{/v}Non confundéntur in témpore malo{x}

et in diébus famis saturabúntur.

{v}20{/v}Quia peccatóres períbunt,{+}

inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient,{x}

quemádmodum fumus defícient.

{v}21{/v}Mutuátur peccátor et non solvet,{x}

iustus autem miserétur et tríbuet.

{v}22{/v}Quia benedícti eius hereditábunt terram,{x}

maledícti autem eius exterminabúntur.

{v}23{/v}A Dómino gressus hóminis confirmántur,{x}

et viam eius volet.

{v}24{/v}Cum cecíderit, non collidétur,{x}

quia Dóminus susténtat manum eius.

{v}25{/v}Iúnior fui et sénui{+}

et non vidi iustum derelíctum,{x}

nec semen eius quærens panem.

{v}26{/v}Tota die miserétur et cómmodat,{x}

et semen illíus in benedictióne erit.

{v}27{/v}Declína a malo et fac bonum,{x}

et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

{v}28{/v}quia Dóminus amat iudícium{x}

et non derelínquet sanctos suos.

Iniústi in ætérnum disperíbunt,{x}

et semen impiórum exterminábitur.

{v}29{/v}Iusti autem hereditábunt terram{x}

et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

III

{v}30{/v}Os iusti meditábitur sapiéntiam,{x}

et lingua eius loquétur iudícium;

{v}31{/v}lex Dei eius in corde ipsíus,{x}

et non vacillábunt gressus eius.

{v}32{/v}Consíderat peccátor iustum{x}

et quærit mortificáre eum;

{v}33{/v}Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius,{x}

nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.

{v}34{/v}Exspécta Dóminum et custódi viam eius,{+}

et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram;{x}

cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

{v}35{/v}Vidi ímpium superexaltátum{x}

et elevátum sicut cedrum viréntem;

{v}36{/v}et transívit, et ecce non erat,{x}

et quæsívi eum, et non est invéntus.

{v}37{/v}Obsérva innocéntiam et vide æquitátem,{x}

quóniam est postéritas hómini pacífico.

{v}38{/v}Iniústi autem disperíbunt simul,{x}

postéritas impiórum exterminábitur.

{v}39{/v}Salus autem iustórum a Dómino,{x}

et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

{v}40{/v}Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos{+}

et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos,{x}

quia speravérunt in eo.

HTML © Juraj Vidéky