Psalmus {r:Ps}35 (36){/r}
Malitia peccatoris, Domini bonitas
Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ (Io 8, 12).

{v}2{/v}Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius;{x}

non est timor Dei ante óculos eius.

{v}3{/v}Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius,{x}

ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.

{v}4{/v}Verba oris eius iníquitas et dolus{x}

désiit intellégere, ut bene ágeret.

{v}5{/v}Iniquitátem meditátus est in cubíli suo,{+}

ástitit omni viæ non bonæ,{x}

malítiam autem non odívit.

{v}6{/v}Dómine, in cælo misericórdia tua{x}

et véritas tua usque ad nubes;

{v}7{/v}iustítia tua sicut montes Dei,{+}

iudícia tua abýssus multa:{x}

hómines et iuménta salvábis, Dómine.

{v}8{/v}Quam pretiósa misericórdia tua, Deus!{x}

Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;

{v}9{/v}inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ,{x}

et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.

{v}10{/v}Quóniam apud te est fons vitæ,{x}

et in lúmine tuo vidébimus lumen.

{v}11{/v}Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te{x}

et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.

{v}12{/v}Non véniat mihi pes supérbiæ,{x}

et manus peccatóris non móveat me.

{v}13{/v}Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem,{x}

expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

HTML © Juraj Vidéky