Psalmus {r:Ps}34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28{/r}
Dominus salvator in persecutione
Congregati sunt … et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent (Mt 26, 3. 4).
I

{v}1{/v}Iúdica, Dómine, iudicántes me;{x}

impúgna impugnántes me.

{v}2{/v}Apprehénde clípeum et scutum{+}

et exsúrge in adiutórium mihi.{x}

{full-text}

[{v}3{/v}Effúnde frámeam et secúrim

advérsus eos, qui persequúntur me.]

{/full-text}

{v}3c{/v}Dic ánimæ meæ: «Salus tua ego sum».

{full-text}

[{v}4{/v}Confundántur et revereántur{x}

quæréntes ánimam meam;

avertántur retrórsum et confundántur{x}

cogitántes mihi mala.

{v}5{/v}Fiant tamquam pulvis ante ventum,{x}

et ángelus Dómini impéllens eos;

{v}6{/v}fiat via illórum ténebræ et lúbricum,{x}

et ángelus Dómini perséquens eos.

{v}7{/v}Quóniam gratis abscondérunt mihi láqueum suum,{x}

gratis fodérunt fóveam ánimæ meæ.

{v}8{/v}Véniat illi calámitas, quam ignórat,{+}

et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum,{x}

et in eándem calamitátem ipse cadat.]

{/full-text}

{v}9{/v}Anima autem mea exsultábit in Dómino{x}

et delectábitur super salutári suo.

{v}10{/v}Omnia ossa mea dicent:{x}

«Dómine, quis símilis tibi?

Erípiens ínopem de manu fortiórum eius,{x}

egénum et páuperem a diripiéntibus eum».

{v}11{/v}Surgéntes testes iníqui,{x}

quæ ignorábam, interrogábant me;

{v}12{/v}retribuébant mihi mala pro bonis,{x}

desolátio est ánimæ meæ.

II

{v}13{/v}Ego autem, cum infirmaréntur,{x}

induébar cilício,

humiliábam in ieiúnio ánimam meam,{x}

et orátio mea in sinu meo convertebátur.

{v}14{/v}Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam,{x}

quasi lugens matrem contristátus incurvábar.

{v}15{/v}Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt;{x}

convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

{v}16{/v}Diripuérunt et non desistébant;{+}

tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne,{x}

frenduérunt super me déntibus suis.

III

{v}17{/v}Dómine, quámdiu aspícies?{+}

Restítue ánimam meam a malignitáte eórum,{x}

a leónibus únicam meam.

{v}18{/v}Confitébor tibi in ecclésia magna,{x}

in pópulo multo laudábo te.

{v}19{/v}Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces,{x}

qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

{full-text}

[{v}20{/v}Etenim non pacífice loquebántur{x}

et contra mansuétos terræ dolos cogitábant.

{v}21{/v}Et dilatavérunt super me os suum;{x}

dixérunt: «Euge, euge, vidérunt óculi nostri».]

{/full-text}

{v}22{/v}Vidísti, Dómine, ne síleas;{x}

Dómine, ne discédas a me.

{v}23{/v}Exsúrge et evígila ad iudícium meum,{x}

Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.

{full-text}

[{v}24{/v}Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine Deus meus,{x}

et non supergáudeant mihi.

{v}25{/v}Non dicant in córdibus suis:{+}

«Euge ánimæ nostræ».{x}

nec dicant: «Devorávimus eum».

Erubéscant et revereántur simul,{x}

qui gratulántur malis meis;

induántur confusióne et reveréntia,{x}

qui magna loquúntur super me.]

{/full-text}

{v}27{/v}Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam,{x}

et dicant semper: «Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui».

{v}28{/v}Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam,{x}

tota die laudem tuam.

HTML © Juraj Vidéky