Psalmus {r:Ps}32 (33){/r}
Laus Domini providentis
Omnia per ipsum facta sunt (Io 1, 3).
I

{v}1{/v}Exsultáte, iusti, in Dómino;{x}

rectos decet collaudátio.

{v}2{/v}Confitémini Dómino in cíthara,{x}

in psaltério decem chordárum psállite illi.

{v}3{/v}Cantáte ei cánticum novum,{x}

bene psállite ei in vociferatióne,

{v}4{/v}quia rectum est verbum Dómini,{x}

et ómnia ópera eius in fide.

{v}5{/v}Díligit iustítiam et iudícium;{x}

misericórdia Dómini plena est terra.

{v}6{/v}Verbo Dómini cæli facti sunt,{x}

et spíritu oris eius omnis virtus eórum.

{v}7{/v}Cóngregans sicut in utre aquas maris,{x}

ponens in thesáuris abýssos.

{v}8{/v}Tímeat Dóminum omnis terra,{x}

a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.

{v}9{/v}Quóniam ipse dixit, et facta sunt,{x}

ipse mandávit, et creáta sunt.

{v}10{/v}Dóminus díssipat consília géntium,{x}

írritas facit cogitatiónes populórum.

{v}11{/v}Consílium autem Dómini in ætérnum manet,{x}

cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.

II

{v}12{/v}Beáta gens, cui Dóminus est Deus,{x}

pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

{v}13{/v}De cælo respéxit Dóminus,{x}

vidit omnes fílios hóminum.

{v}14{/v}De loco habitáculi sui respéxit{x}

super omnes, qui hábitant terram,

{v}15{/v}qui finxit singillátim corda eórum,{x}

qui intéllegit ómnia ópera eórum.

{v}16{/v}Non salvátur rex per multam virtútem,{x}

et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.

{v}17{/v}Fallax equus ad salútem,{x}

in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.

{v}18{/v}Ecce óculi Dómini super metuéntes eum,{x}

in eos, qui sperant super misericórdia eius,

{v}19{/v}ut éruat a morte ánimas eórum{x}

et alat eos in fame.

{v}20{/v}Anima nostra sústinet Dóminum,{x}

quóniam adiútor et protéctor noster est;

{v}21{/v}quia in eo lætábitur cor nostrum,{x}

et in nómine sancto eius sperávimus.

{v}22{/v}Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,{x}

quemádmodum sperávimus in te.

HTML © Juraj Vidéky