Psalmus {r:Ps}31 (32){/r}
Beatus, cui remissa est iniquitas
David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus (Rom 4, 6).

{v}1{/v}Beátus, cui remíssa est iníquitas{x}

et obtéctum est peccátum.

{v}2{/v}Beátus vir, cui non imputávit Dóminus delíctum,{x}

nec est in spíritu eius dolus.

{v}3{/v}Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea,{x}

dum rugírem tota die.

{v}4{/v}Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua,{x}

immutátus est vigor meus in ardóribus æstátis.

{v}5{/v}Peccátum meum cógnitum tibi feci{x}

et delíctum meum non abscóndi.

Dixi: «Confitébor advérsum me iniquitátem meam Dómino».{x}

Et tu remisísti impietátem peccáti mei.

{v}6{/v}Propter hoc orábit ad te omnis sanctus{x}

in témpore opportúno.

Et in dilúvio aquárum multárum{x}

ad eum non approximábunt.

{v}7{/v}Tu es refúgium meum, a tribulatióne conservábis me;{x}

exsultatiónibus salútis circúmdabis me.

{v}8{/v}Intelléctum tibi dabo et ínstruam te in via, qua gradiéris;{x}

firmábo super te óculos meos.

{v}9{/v}Nolíte fíeri sicut equus et mulus,{x}

quibus non est intelléctus;

in camo et freno si accédis ad constringéndum,{x}

non appróximant ad te.

{v}10{/v}Multi dolóres ímpii,{x}

sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.

{v}11{/v}Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti,{x}

et gloriámini, omnes recti corde.

HTML © Juraj Vidéky