Psalmus {r:Ps}3{/r}
Dominus protector meus
Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quoniam Dominus suscepit eum (S. Irenæus).

{v}2{/v}Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me?{x}

Multi insúrgunt advérsum me,

{v}3{/v}multi dicunt ánimæ meæ:{x}

«Non est salus ipsi in Deo».

{v}4{/v}Tu autem, Dómine, protéctor meus es,{x}

glória mea et exáltans caput meum.

{v}5{/v}Voce mea ad Dóminum clamávi{x}

et exaudívit me de monte sancto suo.

{v}6{/v}Ego obdormívi et soporátus sum,{x}

exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

{v}7{/v}Non timébo mília pópuli circumdántis me.{x}

Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus;

{v}8{/v}quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi,{x}

dentes peccatórum contrivísti.

{v}9{/v}Dómini est salus,{x}

et super pópulum tuum benedíctio tua.

HTML © Juraj Vidéky