Psalmus {r:Ps}24 (25){/r}
Imploratio veniæ et salutis
Spes non confundit (Rom 5, 5).
I

{v}1{/v}Ad te, Dómine, levávi ánimam meam,{x}

{v}2{/v}Deus meus, in te confído: non erubéscam.

Neque exsúltent super me inimíci mei,{x}

{v}3{/v}étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.

Confundántur infidéliter agéntes{x}

propter vanitátem.

{v}4{/v}Vias tuas, Dómine, demónstra mihi{x}

et sémitas tuas édoce me.

{v}5{/v}Dírige me in veritáte tua et doce me,{+}

quia tu es Deus salútis meæ,{x}

et te sustínui tota die.

{v}6{/v}Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine,{x}

et misericordiárum tuárum, quóniam a sǽculo sunt.

{v}7{/v}Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris;{+}

secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu,{x}

propter bonitátem tuam, Dómine.

{v}8{/v}Dulcis et rectus Dóminus,{x}

propter hoc peccatóres viam docébit;

{v}9{/v}díriget mansuétos in iudício,{x}

docébit mites vias suas.

{v}10{/v}Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas{x}

custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.

{v}11{/v}Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo:{x}

multum est enim.

II

{v}12{/v}Quis est homo, qui timet Dóminum?{x}

Docébit eum viam, quam éligat.

{v}13{/v}Anima eius in bonis demorábitur,{x}

et semen eius hereditábit terram.

{v}14{/v}Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum,{x}

ut testaméntum suum maniféstet illis.

{v}15{/v}Oculi mei semper ad Dóminum,{x}

quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.

{v}16{/v}Réspice in me et miserére mei,{x}

quia únicus et pauper sum ego.

{v}17{/v}Diláta angústias cordis mei{x}

et de necessitátibus meis érue me.

{v}18{/v}Vide humilitátem meam et labórem meum{x}

et dimítte univérsa delícta mea.

{v}19{/v}Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt,{x}

et ódio crudéli odérunt me.

{v}20{/v}Custódi ánimam meam et érue me;{x}

non erubéscam, quóniam sperávi in te.

{v}21{/v}Innocéntia et ǽquitas custódiant me,{x}

quia sustínui te.

{v}22{/v}Líbera, Deus, Israel{x}

ex ómnibus tribulatiónibus suis.

HTML © Juraj Vidéky