{z95}Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).{/z95}
Psalmus {r:Ps}23 (24){/r}
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).

{v}1{/v}Dómini est terra et plenitúdo eius,{x}

orbis terrárum et qui hábitant in eo.

{v}2{/v}Quia ipse super mária fundávit eum{x}

et super flúmina firmávit eum.

{v}3{/v}Quis ascéndet in montem Dómini,{x}

aut quis stabit in loco sancto eius?

{v}4{/v}Innocens mánibus et mundo corde,{+}

qui non levávit ad vana ánimam suam,{x}

nec iurávit in dolum.

{v}5{/v}Hic accípiet benedictiónem a Dómino{x}

et iustificatiónem a Deo salutári suo.

{v}6{/v}Hæc est generátio quæréntium eum,{x}

quæréntium fáciem Dei Iacob.

{v}7{/v}Attóllite, portæ, cápita vestra,{+}

et elevámini, portæ æternáles,{x}

et introíbit rex glóriæ.

{v}8{/v}Quis est iste rex glóriæ?{x}

Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio.

{v}9{/v}Attóllite, portæ, cápita vestra,{+}

et elevámini, portæ æternáles,{x}

et introíbit rex glóriæ.

{v}10{/v}Quis est iste rex glóriæ?{x}

Dominus virtútum ipse est rex glóriæ.

HTML © Juraj Vidéky