Psalmus {r:Ps}19 (20){/r}
Oratio pro regis victoria
Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Act 2, 21).

{v}2{/v}Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis,{x}

prótegat te nomen Dei Iacob.

{v}3{/v}Mittat tibi auxílium de sancto{x}

et de Sion tueátur te.

{v}4{/v}Memor sit omnis sacrifícii tui{x}

et holocáustum tuum pingue hábeat.

{v}5{/v}Tríbuat tibi secúndum cor tuum{x}

et omne consílium tuum adímpleat.

{v}6{/v}Lætábimur in salutári tuo{+}

et in nómine Dei nostri levábimus signa;{x}

ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas.

{v}7{/v}Nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum suum:{+}

exaudívit illum de cælo sancto suo,{x}

in virtútibus salútis déxteræ eius.

{v}8{/v}Hi in cúrribus et hi in equis,{x}

nos autem nomen Dómini Dei nostri invocávimus.

{v}9{/v}Ipsi incurváti sunt et cecidérunt,{x}

nos autem surréximus et erécti sumus.

{v}10{/v}Dómine, salvum fac regem,{x}

et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.

HTML © Juraj Vidéky