Psalmus {r:Ps}2{/r}
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Cfr. {r}Act 4, 27{/r}).

{v}1{/v}Quare fremuérunt gentes,{x}

et pópuli meditáti sunt inánia?

{v}2{/v}Astitérunt reges terræ,{+}

et príncipes convenérunt in unum{x}

advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

{v}3{/v}«Dirumpámus víncula eórum{x}

et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».

{v}4{/v}Qui hábitat in cælis, irridébit eos,{x}

Dóminus subsannábit eos.

{v}5{/v}Tunc loquétur ad eos in ira sua{x}

et in furóre suo conturbábit eos:

{v}6{/v}«Ego autem constítui regem meum{x}

super Sion, montem sanctum meum!».

{v}7{/v}Prædicábo decrétum eius.{+}

Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu;{x}

ego hódie génui te.

{v}8{/v}Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam{x}

et possessiónem tuam términos terræ.

{v}9{/v}Reges eos in virga férrea{x}

et tamquam vas fíguli confrínges eos».

{v}10{/v}Et nunc, reges, intellégite,{x}

erudímini, qui iudicátis terram.

{v}11{/v}Servíte Dómino in timóre{x}

et exsultáte ei cum tremóre.

{v}12{/v}Apprehéndite disciplínam:{+}

ne quando irascátur, et pereátis de via,{x}

cum exárserit in brevi ira eius.

Beáti omnes,{x}

qui confídunt in eo.

HTML © Juraj Vidéky