Psalmus {r:Ps}18 (19) A{/r}
I
Psalmus {r:Ps}18 (19) A{/r}
Laus Domini rerum conditoris
Visitabit nos Oriens ex alto … ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79).

{v}2{/v}Cæli enárrant glóriam Dei,{x}

et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

{v}3{/v}Dies diéi erúctat verbum,{x}

et nox nocti índicat sciéntiam.

{v}4{/v}Non sunt loquélæ neque sermónes,{x}

quorum non intellegántur voces:

{v}5{/v}in omnem terram exívit sonus eórum{x}

et in fines orbis terræ verba eórum.

{v}6{/v}Soli pósuit tabernáculum in eis,{+}

et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo,{x}

exsultávit ut gigas ad curréndam viam.

{v}7{/v}A fínibus cælórum egréssio eius{+}

et occúrsus eius usque ad fines eórum,{x}

nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Psalmus {r:Ps}18 B (19 B){/r}
Laus Deo, legis Domino
Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Mt 5, 48).
II

{v}8{/v}Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam,{x}

testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.

{v}9{/v}Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda,{x}

præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

{v}10{/v}Timor Dómini mundus, pérmanens in sǽculum sǽculi,{x}

iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

{v}11{/v}desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum{x}

et dulcióra super mel et favum stillántem.

{v}12{/v}Etenim servus tuus erudítur in eis;{x}

in custodiéndis illis retribútio multa.

{v}13{/v}Erróres quis intéllegit?{+}

Ab occúltis munda me,{x}

{v}14{/v}et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.

Tunc immaculátus ero{x}

et emundábor a delícto máximo.

{v}15{/v}Sint ut compláceant elóquia oris mei{x}

et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.

Dómine, adiútor meus{x}

et redémptor meus.

HTML © Juraj Vidéky