Psalmus {r:Ps}145 (146){/r}
Sperantium in Dominum beatitudo
Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris (Arnobius).

{v}1{/v}Lauda, ánima mea, Dóminum;{+}

{v}2{/v}laudábo Dóminum in vita mea,{x}

psallam Deo meo, quámdiu fúero.

{v}3{/v}Nolíte confídere in princípibus,{x}

in fíliis hóminum, in quibus non est salus.

{v}4{/v}Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam;{x}

in illa die períbunt cogitatiónes eórum.

{v}5{/v}Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor,{x}

cuius spes in Dómino Deo suo,

{v}6{/v}qui fecit cælum et terram,{x}

mare et ómnia, quæ in eis sunt;

qui custódit veritátem in sǽculum,{+}

{v}7{/v}facit iudícium oppréssis,{x}

dat escam esuriéntibus.

Dóminus solvit compedítos,{x}

{v}8{/v}Dóminus illúminat cæcos,

Dóminus érigit depréssos,{x}

Dóminus díligit iustos,

{v}9{/v}Dóminus custódit ádvenas,{+}

pupíllum et víduam susténtat{x}

et viam peccatórum dispérdit.

{v}10{/v}Regnábit Dóminus in sǽcula,{x}

Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.

HTML © Juraj Vidéky