Psalmus {r:Ps}143 (144), 1-10{/r}
Pro victoria et pace
Omnia possum in eo qui me confortat ({r}Phil 4, 13{/r}).
Psalmus {r:Ps}143 (144){/r}
Pro victoria et pace
Manus eius edocta sunt ad bellum, cum sæculum vincit: «Ego enim, ait, vici mundum» (S. Hilarius).
I

{v}1{/v}Benedíctus Dóminus, adiútor meus,{+}

qui docet manus meas ad prœ́lium{x}

et dígitos meos ad bellum.

{v}2{/v}Misericórdia mea et fortitúdo mea,{x}

refúgium meum et liberátor meus;

scutum meum, et in ipso sperávi,{x}

qui subdit pópulum meum sub me.

{v}3{/v}Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum,{x}

aut fílius hóminis, quod réputas eum?

{v}4{/v}Homo vanitáti símilis factus est,{x}

dies eius sicut umbra prætériens.

{v}5{/v}Dómine, inclína cælos tuos et descénde;{x}

tange montes, et fumigábunt.

{v}6{/v}Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos;{x}

emítte sagíttas tuas et contúrba eos.

{v}7{/v}Emítte manum tuam de alto;{x}

éripe me et líbera me de aquis multis,

de manu filiórum alienigenárum,{+}

{v}8{/v}quorum os locútum est vanitátem,{x}

{v}7{/v}Emítte manum tuam de alto;{x}

éripe me et líbera me de aquis multis,

de manu filiórum alienigenárum,{+}

{v}8{/v}quorum os locútum est vanitátem,{x}

et déxtera eórum déxtera mendácii.

II

{v}9{/v}Deus, cánticum novum cantábo tibi,{x}

in psaltério decachórdo psallam tibi,

{v}10{/v}qui das salútem régibus,{x}

qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.

{v}11{/v}Eripe me et líbera me{x}

de manu filiórum alienigenárum,

quorum os locútum est vanitátem,{x}

et déxtera eórum déxtera mendácii.

{v}12{/v}Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes{x}

in iuventúte sua;

fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres,{x}

sculptæ ut structúra templi.

{v}13{/v}Promptuária nostra plena,{x}

redundántia ómnibus bonis;

oves nostræ in mílibus{+}

innumerábiles in campis nostris,{x}

{v}14{/v}boves nostræ crassæ.

Non est ruína macériæ neque egréssus,{x}

neque clamor in platéis nostris.

{v}15{/v}Beátus pópulus, cui hæc sunt;{x}

beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.

HTML © Juraj Vidéky