Psalmus {r:Ps}141 (142){/r}
Tu es refugium meum
Hæc omnia in Domino tempore passionis impleta sunt (S. Hilarius).

{v}2{/v}Voce mea ad Dóminum clamo,{x}

voce mea ad Dóminum déprecor;

{v}3{/v}effúndo in conspéctu eius lamentatiónem meam,{x}

et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.

{v}4{/v}Cum déficit in me spíritus meus,{x}

tu nosti sémitas meas.

In via, qua ambulábam,{x}

abscondérunt láqueum mihi.

{v}5{/v}Considerábam ad déxteram et vidébam,{x}

et non erat qui cognósceret me.

Périit fuga a me,{x}

et non est qui requírat ánimam meam.

{v}6{/v}Clamávi ad te, Dómine;{+}

dixi: «Tu es refúgium meum,{x}

pórtio mea in terra vivéntium.

{v}7{/v}Inténde ad deprecatiónem meam,{x}

quia humiliátus sum nimis.

Líbera me a persequéntibus me,{x}

quia confortáti sunt super me.

{v}8{/v}Educ de custódia ánimam meam{x}

ad confiténdum nómini tuo;

me circúmdabunt iusti,{x}

cum retribúeris mihi».

HTML © Juraj Vidéky