Psalmus {r:Ps}140 (141), 1-9{/r}
In periculis oratio
Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo ({r}Ap 8, 4{/r}).

{v}1{/v}Dómine, clamávi ad te, ad me festína;{x}

inténde voci meæ, cum clamo ad te.

{v}2{/v}Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo,{x}

elevátio mánuum meárum ut sacrifícium vespertínum.

{v}3{/v}Pone, Dómine, custódiam ori meo{x}

et vigíliam ad óstium labiórum meórum.

{v}4{/v}Non declínes cor meum in verbum malítiæ{x}

ad machinándas machinatiónes in impietáte

cum homínibus operántibus iniquitátem;{x}

et non cómedam ex delíciis eórum.

{v}5{/v}Percútiat me iustus in misericórdia et íncrepet me;{+}

óleum autem peccatóris non impínguet caput meum,{x}

quóniam adhuc et orátio mea in malítiis eórum.

{v}6{/v}Deiécti in manus duras iúdicum eórum,{x}

áudient verba mea, quóniam suávia erant.

{v}7{/v}Sicut frusta dolántis et dirumpéntis in terra,{x}

dissipáta sunt ossa eórum ad fauces inférni.

{v}8{/v}Quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei;{x}

ad te confúgi, non effúndas ánimam meam.

{v}9{/v}Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi,{x}

et a scándalis operántium iniquitátem.

{full-text}

[{v}10{/v}Cadent in retiácula sua peccatóres simul,{x}

ego autem ultra pertránseam.]

{/full-text}

HTML © Juraj Vidéky