Psalmus {r:Ps}139 (140), 1-9. 13-14{/r}
Tu es refugium meum
Filius hominis traditur in manus peccatorum ({r}Mt 26, 45{/r}).

{v}2{/v}Eripe me, Dómine, ab hómine malo,{x}

a viro violéntiæ serva me.

{v}3{/v}Qui cogitavérunt mala in corde,{x}

tota die constituébant prœ́lia.

{v}4{/v}Acuérunt linguas suas sicut serpéntis,{x}

venénum áspidum sub lábiis eórum.

{v}5{/v}Custódi me, Dómine, de manu peccatóris{+}

et a viro violéntiæ serva me,{x}

qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.

{v}6{/v}Abscondérunt supérbi láqueum mihi{+}

et funes extendérunt in rete,{x}

iuxta iter offendícula posuérunt mihi.

{v}7{/v}Dixi Dómino: «Deus meus es tu;{x}

áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ».

{v}8{/v}Dómine, Dómine, virtus salútis meæ,{x}

obumbrásti caput meum in die belli.

{v}9{/v}Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii;{x}

consília eius ne perfícias.

{full-text}

[{v}10{/v}Exáltant caput, qui circúmdant me;{x}

malítia labiórum ipsórum opériat eos.

{v}11{/v}Cadent super eos carbónes ignis,{x}

in fóveas deícias eos, et non exsúrgant.

{v}12{/v}Vir linguósus non firmábitur in terra,{x}

virum violéntiæ mala cápient in intéritu.]

{/full-text}

{v}13{/v}Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis{x}

et vindíctam páuperum.

{v}14{/v}Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo,{x}

et habitábunt recti in conspéctu tuo.

HTML © Juraj Vidéky