Psalmus {r:Ps}13 (14){/r}
Impiorum stultitia
Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom 5, 20).

{v}1{/v}Dixit insípiens in corde suo: «Non est Deus».{+}

Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt;{x}

non est qui fáciat bonum.

{v}2{/v}Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum,{x}

ut vidéret si est intéllegens aut requírens Deum.

{v}3{/v}Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt;{x}

non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.

{v}4{/v}Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem,{x}

qui dévorant plebem meam sicut escam panis?

Dóminum non invocavérunt,{+}

{v}5{/v}illic trepidavérunt timóre,{x}

quóniam Deus cum generatióne iusta est.

{v}6{/v}Vos consílium ínopis confundétis,{x}

Dóminus autem spes eius est.

{v}7{/v}Quis dabit ex Sion salutáre Israel?{+}

Cum convérterit Dóminus captivitátem plebis suæ,{x}

exsultábit Iacob et lætábitur Israel.

HTML © Juraj Vidéky