Psalmus {r:Ps}138 (139), 1-18. 23-24{/r}
Dominus intuens omnia
Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? ({r}Rom 11, 34{/r}).
I

{v}1{/v}Dómine, scrutátus es et cognovísti me,{x}

{v}2{/v}tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe,{x}

{v}3{/v}sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti,{+}

{v}4{/v}quia nondum est sermo in lingua mea,{x}

et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.

{v}5{/v}A tergo et a fronte coartásti me{x}

et posuísti super me manum tuam.

{v}6{/v}Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me,{x}

sublímis, et non attíngam eam.

{v}7{/v}Quo ibo a spíritu tuo{x}

et quo a fácie tua fúgiam?

{v}8{/v}Si ascéndero in cælum, tu illic es;{x}

si descéndero in inférnum, ades.

{v}9{/v}Si súmpsero pennas auróræ{x}

et habitávero in extrémis maris,

{v}10{/v}étiam illuc manus tua dedúcet me,{x}

et tenébit me déxtera tua.

{v}11{/v}Si díxero: «Fórsitan ténebræ cómpriment me,{x}

et non illuminátio erit circa me»,

{v}12{/v}étiam ténebræ non obscurabúntur a te,{+}

et nox sicut dies illuminábitur{x}

—_sicut ténebræ eius ita et lumen eius_—.

II

{v}13{/v}Quia tu formásti renes meos,{x}

contexuísti me in útero matris meæ.

{v}14{/v}Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum;{+}

mirabília ópera tua,{x}

et ánima mea cognóscit nimis.

{v}15{/v}Non sunt abscóndita ossa mea a te,{+}

cum factus sum in occúlto,{x}

contéxtus in inferióribus terræ.

{v}16{/v}Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui,{+}

et in libro tuo scripti erant omnes dies:{x}

ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

{v}17{/v}Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus;{x}

nimis gravis summa eárum.

{v}18{/v}Si dinumerábo eas, super arénam multiplicabúntur;{x}

si ad finem pervénerim, adhuc sum tecum.

{full-text}

[{v}19{/v}Utinam occídas, Deus, peccatóres;{x}

viri sánguinum, declináte a me.

{v}20{/v}Qui loquúntur contra te malígne:{x}

exaltántur in vanum contra te.

{v}21{/v}Nonne, qui odérunt te, Dómine, óderam{x}

et insurgéntes in te abhorrébam?

{v}22{/v}Perfécto ódio óderam illos,{x}

et inimíci facti sunt mihi.]

{/full-text}

{v}23{/v}Scrutáre me, Deus, et scito cor meum;{x}

proba me et cognósce sémitas meas

{v}24{/v}et vide, si via vanitátis in me est,{x}

et deduc me in via ætérna.

HTML © Juraj Vidéky