Psalmus {r:Ps}134 (135){/r}
Laus Domini mirabilia operantis
Populus in acquisitionem … annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. {r}1 Petr 2, 9{/r}).
I
Psalmus {r:Ps}134 (135), 1-12{/r}
Laus Domini mirabilia operantis
Populus in acquisitionem … annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. {r}1 Petr 2, 9{/r}).

{v}1{/v}Laudáte nomen Dómini,{x}

laudáte, servi Dómini,

{v}2{/v}qui statis in domo Dómini,{x}

in átriis domus Dei nostri.

{v}3{/v}Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus;{x}

psállite nómini eius, quóniam suáve.

{v}4{/v}Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus,{x}

Israel in pecúlium sibi.

{v}5{/v}Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus{x}

et Deus noster præ ómnibus diis.

{v}6{/v}Omnia, quæcúmque vóluit,{+}

Dóminus fecit in cælo et in terra,{x}

in mari et in ómnibus abýssis.

{v}7{/v}Addúcens nubes ab extrémo terræ,{+}

fúlgura in plúviam facit,{x}

prodúcit ventos de thesáuris suis.

{v}8{/v}Qui percússit primogénita Ægýpti{x}

ab hómine usque ad pecus.

{v}9{/v}Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte,{x}

in pharaónem et in omnes servos eius.

{v}10{/v}Qui percússit gentes multas{x}

et occídit reges fortes:

{v}11{/v}Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan{x}

et ómnia regna Chánaan.

{v}12{/v}Et dedit terram eórum hereditátem,{x}

hereditátem Israel pópulo suo.

II

{v}13{/v}Dómine, nomen tuum in ætérnum;{x}

Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

{v}14{/v}Quia iudicábit Dóminus pópulum suum{x}

et servórum suórum miserébitur.

{v}15{/v}Simulácra géntium argéntum et aurum,{x}

ópera mánuum hóminum:

{v}16{/v}os habent et non loquéntur;{x}

óculos habent et non vidébunt;

{v}17{/v}aures habent et non áudient;{x}

neque enim est spíritus in ore ipsórum.

{v}18{/v}Símiles illis erunt, qui fáciunt ea,{x}

et omnes, qui confídunt in eis.

{v}19{/v}Domus Israel, benedícite Dómino;{x}

domus Aaron, benedícite Dómino;

{v}20{/v}domus Levi, benedícite Dómino;{x}

qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.

{v}21{/v}Benedíctus Dóminus ex Sion,{x}

qui hábitat in Ierúsalem.

HTML © Juraj Vidéky