{r:Ps}Psalmus 132 (133){/r}
Fraternæ concordiæ iucunditas
Diligamus nos invicem, quia caritas ex Deo est ({r}1 Io 4, 7{/r}).

{v}1{/v}Ecce quam bonum et quam iucúndum{x}

habitáre fratres in unum:

{v}2{/v}sicut unguéntum óptimum in cápite,{+}

quod descéndit in barbam, barbam Aaron,{x}

quod descéndit in oram vestiménti eius;

{v}3{/v}sicut ros Hermon,{x}

qui descéndit in montes Sion,

quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem,{x}

vitam usque in sǽculum.

HTML © Juraj Vidéky