Psalmus {r:Ps}131 (132){/r}
Divina promissa domui David data
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius ({r}Lc 1, 32{/r}).
I

{v}1{/v}Meménto, Dómine, David{x}

et omnis mansuetúdinis eius,

{v}2{/v}quia iurávit Dómino,{x}

votum vovit Poténti Iacob:

{v}3{/v}«Non introíbo in tabernáculum domus meæ,{x}

non ascéndam in lectum strati mei,

{v}4{/v}non dabo somnum óculis meis{x}

et pálpebris meis dormitatiónem,

{v}5{/v}donec invéniam locum Dómino,{x}

tabernáculum Poténti Iacob».

{v}6{/v}Ecce audívimus eam esse in Ephratha,{x}

invénimus eam in campis Iaar.

{v}7{/v}Ingrediámur in tabernáculum eius,{x}

adorémus ad scabéllum pedum eius.

{v}8{/v}Surge, Dómine, in réquiem tuam,{x}

tu et arca fortitúdinis tuæ.

{v}9{/v}Sacerdótes tui induántur iustítiam,{x}

et sancti tui exsúltent.

{v}10{/v}Propter David servum tuum{x}

non avértas fáciem christi tui.

II

{v}11{/v}Iurávit Dóminus David veritátem{x}

et non recédet ab ea:

«De fructu ventris tui{x}

ponam super sedem tuam.

{v}12{/v}Si custodíerint fílii tui testaméntum meum{x}

et testimónia mea, quæ docébo eos,

fílii eórum usque in sǽculum{x}

sedébunt super sedem tuam».

{v}13{/v}Quóniam elégit Dóminus Sion,{x}

desiderávit eam in habitatiónem sibi:

{v}14{/v}«Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi;{x}

hic habitábo, quóniam desiderávi eam.

{v}15{/v}Cibária eius benedícens benedícam,{x}

páuperes eius saturábo pánibus.

{v}16{/v}Sacerdótes eius índuam salutári,{x}

et sancti eius exsultatióne exsultábunt.

{v}17{/v}Illic germináre fáciam cornu David,{x}

parábo lucérnam christo meo.

{v}18{/v}Inimícos eius índuam confusióne,{x}

super ipsum autem efflorébit diadéma eius».

HTML © Juraj Vidéky