Psalmus {r:Ps}130 (131){/r}
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde ({r}Mt 11, 29{/r}).

{v}1{/v}Dómine, non est exaltátum cor meum,{x}

neque eláti sunt óculi mei;

neque ambulávi in magnis,{x}

neque in mirabílibus super me.

{v}2{/v}Vere pacátam et quiétam{x}

feci ánimam meam;

sicut ablactátus in sinu matris suæ,{x}

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

{v}3{/v}Speret Israel in Dómino{x}

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

HTML © Juraj Vidéky