Psalmus {r:Ps}129 (130){/r}
De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum ({r}Mt 1, 21{/r}).

{v}1{/v}De profúndis clamávi ad te, Dómine;{x}

{v}2{/v}Dómine, exáudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendéntes{x}

in vocem deprecatiónis meæ.

{v}3{/v}Si iniquitátes observáveris, Dómine,{x}

Dómine, quis sustinébit?

{v}4{/v}Quia apud te propitiátio est,{x}

ut timeámus te.

{v}5{/v}Sustínui te, Dómine,{x}

sustínuit ánima mea in verbo eius;

sperávit {v}6{/v}ánima mea in Dómino{x}

magis quam custódes auróram.

Magis quam custódes auróram{x}

{v}7{/v}speret Israel in Dómino,

quia apud Dóminum misericórdia,{x}

et copiósa apud eum redémptio.

{v}8{/v}Et ipse rédimet Israel{x}

ex ómnibus iniquitátibus eius.

HTML © Juraj Vidéky