Psalmus {r:Ps}128 (129){/r}
Populi afflicti renovata fiducia
Ecclesia loquitur de iis quæ tolerat (S. Augustinus).

{v}1{/v}Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea,{x}

dicat nunc Israel,

{v}2{/v}sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea,{x}

étenim non potuérunt advérsum me.

{v}3{/v}Supra dorsum meum aravérunt aratóres,{x}

prolongavérunt sulcos suos.

{v}4{/v}Dóminus autem iustus{x}

concídit cervíces peccatórum.

{v}5{/v}Confundántur et convertántur retrórsum{x}

omnes, qui odérunt Sion.

{v}6{/v}Fiant sicut fenum tectórum{x}

quod, priúsquam evellátur, exáruit;

{v}7{/v}de quo non implévit manum suam, qui metit,{x}

et sinum suum, qui manípulos cólligit.

{v}8{/v}Et non dixérunt, qui præteríbant:{+}

«Benedíctio Dómini super vos,{x}

benedícimus vobis in nómine Dómini».

HTML © Juraj Vidéky