Psalmus {r:Ps}124 (125){/r}
Dominus custos populi sui
Pax super Israel Dei ({r}Gal 6, 16{/r}).

{v}1{/v}Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion:{x}

non commovébitur, in ætérnum manet.

{v}2{/v}Ierúsalem, montes in circúitu eius,{+}

et Dóminus in circúitu pópuli sui{x}

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

{v}3{/v}Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum,{x}

ut non exténdat iusti ad iniquitátem manus suas.

{v}4{/v}Bénefac, Dómine, bonis{x}

et rectis corde.

{v}5{/v}Declinántes autem per vias pravas{+}

addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem.{x}

Pax super Israel!

HTML © Juraj Vidéky