Psalmus {r:Ps}121 (122){/r}
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem ({r}Hebr 12, 22{/r}).

{v}1{/v}Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi:{x}

«In domum Dómini íbimus».

{v}2{/v}Stantes iam sunt pedes nostri{x}

in portis tuis, Ierúsalem.

{v}3{/v}Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas,{x}

sibi compácta in idípsum.

{v}4{/v}Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini,{x}

testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.

{v}5{/v}Quia illic sedérunt sedes ad iudícium,{x}

sedes domus David.

{v}6{/v}Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem:{x}

«Secúri sint diligéntes te!

{v}7{/v}Fiat pax in muris tuis,{x}

et secúritas in túrribus tuis!».

{v}8{/v}Propter fratres meos et próximos meos{x}

loquar: «Pax in te!».

{v}9{/v}Propter domum Dómini Dei nostri{x}

exquíram bona tibi.

HTML © Juraj Vidéky