Psalmus {r:Ps}118 (119), 1-8{/r}
I (Aleph)
Meditatio verbi Domini in lege
Hæc est caritas Dei, ut mandata eius servemus ({r}1 Io 5, 3{/r}).

{v}1{/v}Beáti immaculáti in via,{x}

qui ámbulant in lege Dómini.

{v}2{/v}Beáti, qui servant testimónia eius,{x}

in toto corde exquírunt eum.

{v}3{/v}Non enim operáti sunt iniquitátem,{x}

in viis eius ambulavérunt.

{v}4{/v}Tu mandásti{x}

mandáta tua custodíri nimis.

{v}5{/v}Utinam dirigántur viæ meæ{x}

ad custodiéndas iustificatiónes tuas!

{v}6{/v}Tunc non confúndar,{x}

cum perspéxero in ómnibus præcéptis tuis.

{v}7{/v}Confitébor tibi in directióne cordis,{x}

in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ.

{v}8{/v}Iustificatiónes tuas custódiam,{x}

non me derelínquas usquequáque.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 9-16{/r}
II (Beth)

{v}9{/v}In quo mundábit adulescéntior viam suam?{x}

In custodiéndo sermónes tuos.

{v}10{/v}In toto corde meo exquisívi te,{x}

ne erráre me fácias a præcéptis tuis.

{v}11{/v}In corde meo abscóndi elóquia tua,{x}

ut non peccem tibi.

{v}12{/v}Benedíctus es, Dómine;{x}

doce me iustificatiónes tuas.

{v}13{/v}In lábiis meis{x}

numerávi ómnia iudícia oris tui.

{v}14{/v}In via testimoniórum tuórum delectátus sum{x}

sicut in ómnibus divítiis.

{v}15{/v}In mandátis tuis exercébor{x}

et considerábo vias tuas.

{v}16{/v}In iustificatiónibus tuis delectábor,{x}

non oblivíscar sermónem tuum.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 17-24{/r}
III (Ghimel)

{v}17{/v}Bénefac servo tuo, et vivam{x}

et custódiam sermónem tuum.

{v}18{/v}Revéla óculos meos,{x}

et considerábo mirabília de lege tua.

{v}19{/v}Incola ego sum in terra,{x}

non abscóndas a me præcépta tua.

{v}20{/v}Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua{x}

in omni témpore.

{v}21{/v}Increpásti supérbos;{x}

maledícti, qui errant a præcéptis tuis.

{v}22{/v}Aufer a me oppróbrium et contémptum,{x}

quia testimónia tua servávi.

{v}23{/v}Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur,{x}

servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.

{v}24{/v}Nam et testimónia tua delectátio mea,{x}

et consílium meum iustificatiónes tuæ.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 25-32{/r}
IV (Daleth)

{v}25{/v}Adhǽsit púlveri ánima mea;{x}

vivífica me secúndum verbum tuum.

{v}26{/v}Vias meas enuntiávi, et exaudísti me;{x}

doce me iustificatiónes tuas.

{v}27{/v}Viam mandatórum tuórum fac me intellégere,{x}

et exercébor in mirabílibus tuis.

{v}28{/v}Lacrimáta est ánima mea præ mæróre;{x}

érige me secúndum verbum tuum.

{v}29{/v}Viam mendácii avérte a me{x}

et legem tuam da mihi benígne.

{v}30{/v}Viam veritátis elégi,{x}

iudícia tua propósui mihi.

{v}31{/v}Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine;{x}

noli me confúndere.

{v}32{/v}Viam mandatórum tuórum curram,{x}

quia dilatásti cor meum.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 33-40{/r}
V (He)

{v}33{/v}Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum,{x}

et servábo eam semper.

{v}34{/v}Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam{x}

et custódiam illam in toto corde meo.

{v}35{/v}Deduc me in sémitam præceptórum tuórum,{x}

quia ipsam vólui.

{v}36{/v}Inclína cor meum in testimónia tua{x}

et non in avarítiam.

{v}37{/v}Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem;{x}

in via tua vivífica me.

{v}38{/v}Súscita servo tuo elóquium tuum,{x}

quod est ad timórem tuum.

{v}39{/v}Amove oppróbrium meum, quod suspicátus sum,{x}

quia iudícia tua iucúnda.

{v}40{/v}Ecce concupívi mandáta tua;{x}

in iustítia tua vivífica me.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 41-48{/r}
VI (Vau)

{v}41{/v}Et véniat super me misericórdia tua, Dómine,{x}

salutáre tuum secúndum elóquium tuum.

{v}42{/v}Et respondébo exprobrántibus mihi verbum,{x}

quia sperávi in sermónibus tuis.

{v}43{/v}Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque,{x}

quia in iudíciis tuis supersperávi.

{v}44{/v}Et custódiam legem tuam semper,{x}

in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

{v}45{/v}Et ambulábo in latitúdine,{x}

quia mandáta tua exquisívi.

{v}46{/v}Et loquar de testimóniis tuis in conspéctu regum{x}

et non confúndar.

{v}47{/v}Et delectábor in præcéptis tuis,{x}

quæ diléxi.

{v}48{/v}Et levábo manus meas ad præcépta tua, quæ diléxi;{x}

et exercébor in iustificatiónibus tuis.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 49-56{/r}
VII (Zain)

{v}49{/v}Memor esto verbi tui servo tuo,{x}

in quo mihi spem dedísti.

{v}50{/v}Hoc me consolátum est in humiliatióne mea,{x}

quia elóquium tuum vivificávit me.

{v}51{/v}Supérbi derisérunt me veheménter;{x}

a lege autem tua non declinávi.

{v}52{/v}Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine,{x}

et consolátus sum.

{v}53{/v}Indignátio ténuit me{x}

propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.

{v}54{/v}Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ{x}

in loco peregrinatiónis meæ.

{v}55{/v}Memor fui nocte nóminis tui, Dómine,{x}

et custódiam legem tuam.

{v}56{/v}Hoc factum est mihi,{x}

quia mandáta tua servávi.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 57-64{/r}
VIII (Heth)

{v}57{/v}Pórtio mea Dóminus:{x}

dixi custodíre verba tua.

{v}58{/v}Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo;{x}

miserére mei secúndum elóquium tuum.

{v}59{/v}Cogitávi vias meas{x}

et convérti pedes meos in testimónia tua.

{v}60{/v}Festinávi et non sum morátus,{x}

ut custódiam præcépta tua.

{v}61{/v}Funes peccatórum circumpléxi sunt me,{x}

et legem tuam non sum oblítus.

{v}62{/v}Média nocte surgébam ad confiténdum tibi{x}

super iudícia iustítiæ tuæ.

{v}63{/v}Párticeps ego sum ómnium timéntium te{x}

et custodiéntium mandáta tua.

{v}64{/v}Misericórdia tua, Dómine, plena est terra;{x}

iustificatiónes tuas doce me.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 65-72{/r}
IX (Teth)

{v}65{/v}Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine,{x}

secúndum verbum tuum.

{v}66{/v}Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me,{x}

quia præcéptis tuis crédidi.

{v}67{/v}Priúsquam humiliárer ego errávi;{x}

nunc autem elóquium tuum custódiam.

{v}68{/v}Bonus es tu et benefáciens,{x}

doce me iustificatiónes tuas.

{v}69{/v}Excogitavérunt contra me dolósa supérbi,{x}

ego autem in toto corde meo servábo mandáta tua.

{v}70{/v}Incrassátum est sicut adeps cor eórum,{x}

ego vero in lege tua delectátus sum.

{v}71{/v}Bonum mihi quia humiliátus sum,{x}

ut discam iustificatiónes tuas.

{v}72{/v}Bonum mihi lex oris tui,{x}

super mília auri et argénti.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 73-80{/r}
X (Iod)

{v}73{/v}Manus tuæ fecérunt me et plasmavérunt me;{x}

da mihi intelléctum, et discam præcépta tua.

{v}74{/v}Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur,{x}

quia in verba tua supersperávi.

{v}75{/v}Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas iudícia tua,{x}

et in veritáte humiliásti me.

{v}76{/v}Fiat misericórdia tua, ut consolétur me,{x}

secúndum elóquium tuum servo tuo.

{v}77{/v}Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam,{x}

quia lex tua delectátio mea est.

{v}78{/v}Confundántur supérbi, quóniam dolóse incurvavérunt me,{x}

ego autem exercébor in mandátis tuis.

{v}79{/v}Convertántur mihi timéntes te{x}

et qui novérunt testimónia tua.

{v}80{/v}Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis,{x}

ut non confúndar.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 81-88{/r}
XI (Caph)

{v}81{/v}Defécit in salutáre tuum ánima mea,{x}

et in verbum tuum supersperávi.

{v}82{/v}Defecérunt óculi mei in elóquium tuum,{x}

dicéntes: «Quando consoláberis me?».

{v}83{/v}Quia factus sum sicut uter in fumo;{x}

iustificatiónes tuas non sum oblítus.

{v}84{/v}Quot sunt dies servi tui?{x}

Quando fácies de persequéntibus me iudícium?

{v}85{/v}Fodérunt mihi fóveas supérbi,{x}

qui non sunt secúndum legem tuam.

{v}86{/v}Omnia præcépta tua véritas;{x}

dolóse persecúti sunt me: ádiuva me.

{v}87{/v}Paulo minus consummavérunt me in terra,{x}

ego autem non derelíqui mandáta tua.

{v}88{/v}Secúndum misericórdiam tuam vivífica me,{x}

et custódiam testimónia oris tui.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 89-96{/r}
XII (Lamed)
Meditatio verbi Domini in lege
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos (Cf. {r}Io 13, 34{/r}).

{v}89{/v}In ætérnum, Dómine,{x}

verbum tuum constitútum est in cælo.

{v}90{/v}In generatiónem et generatiónem véritas tua;{x}

firmásti terram, et pérmanet.

{v}91{/v}Secúndum iudícia tua pérmanent hódie,{x}

quóniam ómnia sérviunt tibi.

{v}92{/v}Nisi quod lex tua delectátio mea est,{x}

tunc forte periíssem in humiliatióne mea.

{v}93{/v}In ætérnum non oblivíscar mandáta tua,{x}

quia in ipsis vivificásti me.

{v}94{/v}Tuus sum ego: salvum me fac,{x}

quóniam mandáta tua exquisívi.

{v}95{/v}Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me;{x}

testimónia tua intelléxi.

{v}96{/v}Omni consummatióni vidi finem,{x}

latum præcéptum tuum nimis.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 97-104{/r}
XIII (Mem)

{v}97{/v}Quómodo diléxi legem tuam, Dómine;{x}

tota die meditátio mea est.

{v}98{/v}Super inimícos meos sapiéntem me fecit præcéptum tuum,{x}

quia in ætérnum mihi est.

{v}99{/v}Super omnes docéntes me prudens factus sum,{x}

quia testimónia tua meditátio mea est.

{v}100{/v}Super senes intelléxi,{x}

quia mandáta tua servávi.

{v}101{/v}Ab omni via mala prohíbui pedes meos,{x}

ut custódiam verba tua.

{v}102{/v}A iudíciis tuis non declinávi,{x}

quia tu legem posuísti mihi.

{v}103{/v}Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua,{x}

super mel ori meo.

{v}104{/v}A mandátis tuis intelléxi;{x}

proptérea odívi omnem viam mendácii.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 105-112{/r}
XIV (Nun)
Meditatio verbi Domini in lege
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem ({r}Io 15, 12{/r}).

{v}105{/v}Lucérna pédibus meis verbum tuum{x}

et lumen sémitis meis.

{v}106{/v}Iurávi et státui{x}

custodíre iudícia iustítiæ tuæ.

{v}107{/v}Humiliátus sum usquequáque, Dómine;{x}

vivífica me secúndum verbum tuum.

{v}108{/v}Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine,{x}

et iudícia tua doce me.

{v}109{/v}Anima mea in mánibus meis semper,{x}

et legem tuam non sum oblítus.

{v}110{/v}Posuérunt peccatóres láqueum mihi,{x}

et mandátis tuis non errávi.

{v}111{/v}Heréditas mea testimónia tua in ætérnum,{x}

quia exsultátio cordis mei sunt.

{v}112{/v}Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas{x}

in ætérnum, in finem.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 113-120{/r}
XV (Samech)

{v}113{/v}Dúplices corde ódio hábui{x}

et legem tuam diléxi.

{v}114{/v}Tegmen et scutum meum es tu,{x}

et in verbum tuum supersperávi.

{v}115{/v}Declináte a me, malígni,{x}

et servábo præcépta Dei mei.

{v}116{/v}Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam;{x}

et non confúndas me ab exspectatióne mea.

{v}117{/v}Susténta me, et salvus ero{x}

et delectábor in iustificatiónibus tuis semper.

{v}118{/v}Sprevísti omnes discedéntes a iustificatiónibus tuis,{x}

quia mendácium cogitátio eórum.

{v}119{/v}Quasi scóriam delésti omnes peccatóres terræ;{x}

ídeo diléxi testimónia tua.

{v}120{/v}Hórruit a timóre tuo caro mea;{x}

a iudíciis enim tuis tímui.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 121-128{/r}
XVI (Ain)

{v}121{/v}Feci iudícium et iustítiam;{x}

non tradas me calumniántibus me.

{v}122{/v}Sponde pro servo tuo in bonum;{x}

non calumniéntur me supérbi.

{v}123{/v}Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui{x}

et elóquii iustítiæ tuæ.

{v}124{/v}Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam{x}

et iustificatiónes tuas doce me.

{v}125{/v}Servus tuus sum ego;{x}

da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.

{v}126{/v}Tempus faciéndi Dómino;{x}

dissipavérunt legem tuam.

{v}127{/v}Ideo diléxi præcépta tua{x}

super aurum et obrýzum.

{v}128{/v}Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar,{x}

omnem viam mendácii ódio hábui.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 129-136{/r}
XVII (Phe)
Meditatio verbi Domini in lege
Plenitudo legis est dilectio ({r}Rom 13, 10{/r}).

{v}129{/v}Mirabília testimónia tua,{x}

ídeo servávit ea ánima mea.

{v}130{/v}Declarátio sermónum tuórum illúminat{x}

et intelléctum dat párvulis.

{v}131{/v}Os meum apérui et attráxi spíritum,{x}

quia præcépta tua desiderábam.

{v}132{/v}Convértere in me et miserére mei{x}

secúndum iudícium tuum cum diligéntibus nomen tuum.

{v}133{/v}Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum,{x}

et non dominétur mei omnis iníquitas.

{v}134{/v}Rédime me a calúmniis hóminum,{x}

ut custódiam mandáta tua.

{v}135{/v}Fáciem tuam illúmina super servum tuum{x}

et doce me iustificatiónes tuas.

{v}136{/v}Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei,{x}

quia non custodiérunt legem tuam.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 137-144{/r}
XVIII (Sade)

{v}137{/v}Iustus es, Dómine,{x}

et rectum iudícium tuum.

{v}138{/v}Mandásti in iustítia testimónia tua{x}

et in veritáte nimis.

{v}139{/v}Consúmpsit me zelus meus,{x}

quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.

{v}140{/v}Ignítum elóquium tuum veheménter,{x}

et servus tuus diléxit illud.

{v}141{/v}Adulescéntulus sum ego et contémptus;{x}

mandáta tua non sum oblítus.

{v}142{/v}Iustítia tua iustítia in ætérnum,{x}

et lex tua véritas.

{v}143{/v}Tribulátio et angústia invenérunt me;{x}

præcépta tua delectátio mea est.

{v}144{/v}Iustítia testimónia tua in ætérnum;{x}

intelléctum da mihi, et vivam.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 145-152{/r}
XIX (Coph)

{v}145{/v}Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine;{x}

iustificatiónes tuas servábo.

{v}146{/v}Clamávi ad te, salvum me fac,{x}

ut custódiam testimónia tua.

{v}147{/v}Prævéni dilúculo et clamávi,{x}

in verba tua supersperávi.

{v}148{/v}Prævenérunt óculi mei vigílias,{x}

ut meditárer elóquia tua.

{v}149{/v}Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine,{x}

secúndum iudícium tuum vivífica me.

{v}150{/v}Appropinquavérunt persequéntes me in malítia,{x}

a lege autem tua longe facti sunt.

{v}151{/v}Prope es tu, Dómine,{x}

et ómnia præcépta tua véritas.

{v}152{/v}Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis,{x}

quia in ætérnum fundásti ea.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 153-160{/r}
XX (Res)

{v}153{/v}Vide humiliatiónem meam et éripe me,{x}

quia legem tuam non sum oblítus.

{v}154{/v}Iúdica causam meam et rédime me;{x}

propter elóquium tuum vivífica me.

{v}155{/v}Longe a peccatóribus salus,{x}

quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

{v}156{/v}Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine;{x}

secúndum iudícia tua vivífica me.

{v}157{/v}Multi, qui persequúntur me et tríbulant me;{x}

a testimóniis tuis non declinávi.

{v}158{/v}Vidi prævaricántes, et tǽduit me,{x}

quia elóquia tua non custodiérunt.

{v}159{/v}Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine;{x}

secúndum misericórdiam tuam vivífica me.

{v}160{/v}Princípium verbórum tuórum véritas,{x}

in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 161-168{/r}
XXI (Sin)

{v}161{/v}Príncipes persecúti sunt me gratis,{x}

et a verbis tuis formidávit cor meum.

{v}162{/v}Lætábor ego super elóquia tua,{x}

sicut qui invénit spólia multa.

{v}163{/v}Mendácium ódio hábui et abominátus sum;{x}

legem autem tuam diléxi.

{v}164{/v}Sépties in die laudem dixi tibi{x}

super iudícia iustítiæ tuæ.

{v}165{/v}Pax multa diligéntibus legem tuam,{x}

et non est illis scándalum.

{v}166{/v}Exspectábam salutáre tuum, Dómine,{x}

et præcépta tua feci.

{v}167{/v}Custodívit ánima mea testimónia tua{x}

et diléxi ea veheménter.

{v}168{/v}Servávi mandáta tua et testimónia tua,{x}

quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.

Psalmus {r:Ps}118 (119), 169-176{/r}
XXII (Tau)

{v}169{/v}Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine;{x}

iuxta verbum tuum da mihi intelléctum.

{v}170{/v}Intret postulátio mea in conspéctu tuo,{x}

secúndum elóquium tuum líbera me.

{v}171{/v}Eructábunt lábia mea hymnum,{x}

cum docúeris me iustificatiónes tuas.

{v}172{/v}Cantet lingua mea elóquium tuum,{x}

quia ómnia præcépta tua iustítia.

{v}173{/v}Fiat manus tua, ut ádiuvet me,{x}

quóniam mandáta tua elégi.

{v}174{/v}Concupívi salutáre tuum, Dómine,{x}

et lex tua delectátio mea est.

{v}175{/v}Vivet ánima mea et laudábit te,{x}

et iudícia tua adiuvábunt me.

{v}176{/v}Errávi sicut ovis, quæ périit;{x}

quære servum tuum, quia præcépta tua non sum oblítus.

HTML © Juraj Vidéky