Psalmus {r:Ps}113 B (115){/r}
Laus veri Dei
Conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero ({r}1 Th 1, 9{/r}).

{v}1{/v}Non nobis, Dómine, non nobis,{+}

sed nómini tuo da glóriam{x}

super misericórdia tua et veritáte tua.

{v}2{/v}Quare dicent gentes:{x}

«Ubi est Deus eórum?».

{v}3{/v}Deus autem noster in cælo,{x}

ómnia, quæcúmque vóluit, fecit.

{v}4{/v}Simulácra géntium argéntum et aurum,{x}

ópera mánuum hóminum.

{v}5{/v}Os habent et non loquéntur,{x}

óculos habent et non vidébunt.

{v}6{/v}Aures habent et non áudient,{x}

nares habent et non odorábunt.

{v}7{/v}Manus habent et non palpábunt,{+}

pedes habent et non ambulábunt;{x}

non clamábunt in gútture suo.

{v}8{/v}Símiles illis erunt, qui fáciunt ea,{x}

et omnes, qui confídunt in eis.

{v}9{/v}Domus Israel sperávit in Dómino:{x}

adiutórium eórum et scutum eórum est.

{v}10{/v}Domus Aaron sperávit in Dómino:{x}

adiutórium eórum et scutum eórum est.

{v}11{/v}Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino:{x}

adiutórium eórum et scutum eórum est.

{v}12{/v}Dóminus memor fuit nostri{x}

et benedícet nobis:

benedícet dómui Israel,{x}

benedícet dómui Aaron,

{v}13{/v}benedícet ómnibus, qui timent Dóminum,{x}

pusíllis cum maióribus.

{v}14{/v}Adíciat Dóminus super vos,{x}

super vos et super fílios vestros.

{v}15{/v}Benedícti vos a Dómino,{x}

qui fecit cælum et terram.

{v}16{/v}Cæli, cæli sunt Dómino,{x}

terram autem dedit fíliis hóminum.

{v}17{/v}Non mórtui laudábunt te, Dómine,{x}

neque omnes, qui descéndunt in siléntium,

{v}18{/v}sed nos, qui vívimus, benedícimus Dómino{x}

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

HTML © Juraj Vidéky