Psalmus {r:Ps}113 A (114){/r}
Israel ex Ægypto liberatur
Cognoscite etiam vos exiisse ab Ægypto, qui huic sæculo renuntiastis (S. Augustinus).

{v}1{/v}In éxitu Israel de Ægýpto,{x}

domus Iacob de pópulo bárbaro,

{v}2{/v}factus est Iuda sanctuárium eius,{x}

Israel potéstas eius.

{v}3{/v}Mare vidit et fugit,{x}

Iordánis convérsus est retrórsum;

{v}4{/v}montes saltavérunt ut aríetes,{x}

et colles sicut agni óvium.

{v}5{/v}Quid est tibi, mare, quod fugísti?{x}

Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?

{v}6{/v}Montes, quod saltástis sicut aríetes,{x}

et colles, sicut agni óvium?

{v}7{/v}A fácie Dómini contremísce, terra,{x}

a fácie Dei Iacob,

{v}8{/v}qui convértit petram in stagna aquárum{x}

et sílicem in fontes aquárum.

HTML © Juraj Vidéky